Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

iniuria, vsque adeo vt bona pars vulgi atquc hominura semidoctorum persuasum habeat nihil rationabiliter ediuerso posse responderi, Itaque licet nouerimus istam quaestionem vnam esse ex his quae lites generant, a quibus abstinere praecepit Apostolus, quod ad nihil valeant, nisi ad subuersionem audientium, tarnen attenta conditione temporis necessario respondendum esse iudicamus, ne simplices qui de rebus difficilibus iudicare non sufficiunt, in errorem ducantur, et tractu temporis in errore confirmentur, ac (quod absit) reddantur insanabiles, isti namque turbae simplicium et carnalium laqueos tendunt, vtque adulatione capiantur, tribuunt eis intellectum scripturae, non minus quam doctoribus, qui in studio diuinae legis aetatem contriuerunt, aperiunt latam viam quae ducit ad perditionem, quaecumque seeundum carnem viuentibus dura et stricta videntur, molliunt, et laxant, leges, canones, consuetudines, confessionem, vota, ieiunia tollunt, et iuxta Ezechielem prophetam consuunt puluillos sub omni cubito inanus, et sub omni capite, vt molliter quicscat populus in fecibus suis, suauitatem legis Christi praedicant, disciplinae neruos auferunt, pro ordine confusionem, pro libertate licentiam indueentes, de populo turbam inconditam faciunt, Ex hoe fonte manant libelli famosi in Pontificem, et episcopos, in doctores scholastieos, in totum genus monachorum, Nouerunt eniin quod voti compotes non erunt, quam diu istis fides habebitur, sed per diuinam bonitatem et sapientiam istorum maliuolorum conatus omnino contraria efficit, quam cupiunt, Nam ijs maledictie et obtrectationibus nemini fidem abrogant, quam sibiipsis apud bonos et prudentes. Quoniam autem seniel constituerat Lutherus funditus euertere Homani pontificis principatum et apicem sacerdotalis dignitatis, nihil fuit in ecclesia dei tam sanctum et inuiolabile, quod non diruere vel mouere tentauerit, tantum vt Pontifici vel sacerdotibus siue monachis aliquod afferret detrimentum, vnde scribens aduersus Carolostadium, qui propter haeresim do A iij' Eucharistia a parte // Lutheri se absciderat, fatetur a principio se fuisse conatum negare verum Christi corpus esse in sacramento, quod postmodum ausus est Carolostadius, et perfecisset vt dicit, nisi clarus scripturae textus obstitisset, Et rationem adiungit huius consilij, quia inquit hoe valde nocuisset papae '). Econtrario cuiuslibet catholici esse videtur surnrni sacerdotij dignitatem pro suo

1) Gedoeld wordt op den open brief van Luther: Ein Brief nn die Christen zu Strassburg, trider den Srhuürmer-Geist, afgedrukt bij De Wette, Dr. Martin Luthers Briefe, Berl. 1826, Tb. II, S. 577. Men ziet hier, boe oud het verwijt is, dat uit Luther's inderdaad lichtvaardig klinkende woorden nog beden ten dage geput wordt.

Sluiten