Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

breuiter nisus sum ostendere eum non recte sentire, et loqui do gratia et peccato in libro per eum aedito ') contra nostrum librum rationum 2), quamuis non dignum putarem responsione, quia pene totus liber nihil habet praeter conuitia et contumelias et vix centesimam partem libri nostri attingit, eum tarnen polliceatur se toti libro respondere sed quia nuper oecolampadius illius Lutheranae responsionis meminit quasi digna fuerit aut sufficiens, ideo visum est paucis eidem respondere, Isti ambo propter dialogum de linguis et ratione studij tlieologici olim aeditum me traducunt quasi linguarum et bonarum literarum hostem, hoe pacto apud liberaliter eruditos mihi mouentes inuidiam, tu mihi testis es et omnes qui me penitus nouerunt quantum melioribus studijs faueam, quantoque conatu semper separauerim causam Lutheri et Lutheranorum a eau sa linguarum et bonarum literarum, Sunt enim linguae, bone literae et eloquentia res bonis et malis catholicis et hereticis communes, In bonis quidem et catholicis fidei et religionis non parua ornamenta et munimenta, In malis autem et hereticis iniquitatis et infidelitatis arma non suo sed male vtentium vitio, Sunt enim bona media quemadmodum sanitas robur ingeniuin memoria vel facundia et similia quibus bene et male vti contingit, Tudex qui propter ista vel istoruin contraria impio parcit, aut miseretur in dei legem peccat quae vetat in iudicio accipi personam pauperis aut diuitis,

causam enim non causae // impertinentia attendere debet index, Aiiij' Et eadem ratione a causa Lutheri separanda est causa reformationis cleri vel populi christiani quo ad lapsos mores, et disciplinam, et hanc enim pro velamine malitiae suae heretici praetexunt, hanc boni catholici multo amplius et sincerius desiderant et appetunt si quo inodo siue 3) grauiori malo hoe malum ab ecclesia tolli possit,

Sunt enim pleraque talia mala quae aliter non tolluntur nisi aliquo inaiori malo. Ynde accidit zelantibus bonum non secundum scientiain quod Graccis nobilissiinis et eloquentissimis viris romanis euenisse dicit Augustinus. Yolebant enim populo romano agros diuidere quos perperam vsurpauerat nobilitas, sed tam vetustam inquit Augustinus iniquitatem audere conuellere periculosissimum, Imo vero vt

nog een tweede geschrift: Iac. Latomi ƒ/' theologiae professoris, II responsio ad Lv-Hthervm. — Zelfde letter en formaat. Signatuur: V [i]—X iy. Aantal bedrukte bladzijden: 21. — Herdrukt in de Opera van Latornus, fol. 54f—59'.

1) Luther : Rationis Latomianae pro incendiariis Lovaniensis Scholae Sophistis redditae Lutheriana confutatio, in D. Martini Lutheri opera latina varii argument/, cur Dr. H. Schmidt, Francof. 1868, Vol. V, p. 397 521.

2) Articvlorom doctrinae fratris Martini Lutheri per theologos Louanienses damnatorum Ratio per Iacobum Latomum. Zie hierboven, blz. 2.).

3) Lees : sine.

Sluiten