Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

administrationem et iurisdictionem fori exterioris habeat, canonice electus in episcopum sedis apostolicae, siue diuinitus siuo hunianitus, de quo inferius dicetur, tarnen claues non accipit, vel earum vsum, quoad forum conscientiae nisi diuinitus per ministerium consecrantis, Ynde constat, verum non esse, quod cuiuslibct ciuitatis ecclesia vel fidelium multitudo electo episcopo det claues, vel earum vsum, quas ipse eidein ecclesiae relinquat dum moritur, sicut Martinus putat euidenti ratione concludere, dicens1): Quando papa eligitur, aut secum affert claues, aut non, si affert erga erat papa antequam eligeretur, si non affert, a quo accipit ? nunquid ab angelo de coelo? Nonne ab ecclesia? Item, quando (inquit) papa moritur, cui relinquit claues ? aufert eas secum r1 Si non aufert, cui relinquit

nisi ecclesiae a qua accepit?

Dicendum secundum Hieronymum, secundo commentariorum in Hierony. Matthaeum, quia tu mihi dixisti, Tu es Christus filius dei viui, et Matth. 16. ego dico tibi, non sermone casso, et nullum habente opus, sed ego dico tibi, quia meum dixisse fecisse est, Quia tu es Petrus, et vbi etiam Cbrysostomus inquit, quod Christus haec dicens, ea Petro Chrysosto. promittit, quae solius dei est dare, Cum igitur easdem claues papa,

Petri successor, hodie accipiat, quas Christus Petro se daturum promisit, sequitur illas non ab ecclesia, sed a Deo papae dari,

Ynde illa quae in hoe loco dicit Martinus de datione vel acceptione clauium veniunt ex illa sententia qua alibi expresse dicit, omnes Christianos esse sacerdotes, et quod ordinatus per ordinationem nullam potestatem accipiat, quam antea non habuerit, sed solum deputetur ad licite vtendum potestate prius habita, Quae sententia olim est ab ecclesia damnata Aliud est enim constituere, vel facere sacerdotem, vel episcopum, aliud vero sacerdoti vel episcopo dare materiam, cum possit episcopus esse, non habens populum, Qui enim talem populo alicui praeficit, quicunque sit ille, non dat ei claues, quas prius habebat, nee // dat ei vsum clauium, sed dat B i ° materiam, circa quam claue vtatur.

Est ergo a Christo Petro credita ecclesia, non haec vel illa particularis. sed vnica catholica, cuius veluti centrum quoddam fuit locus Petri, dum in carne viueret, et hanc auctoritatem habebat vbicumque locorum esset, siue Hierosolymis, siue in ludaea vel Samaria, et postea Antiochiae, et tandem Romae, vbi finalem sedem suam fixit, Et teste llieronymo in lib. de viris illustribus 25. annis Hierony. cathedram sacerdotalem tenuit, et ita post eius dormitionem transijt potestas ad successores, eandem sedem regentes, quam Petrus suo inartyrio decorasset, non illi loco necessario alligata, secundum

1) Luther, Ve potestate papae, in de aangehaalde uitgave, p. 310.

Sluiten