Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

humanorum actuum sit per immediata, sic quod nullus sit actus medius inter bonum et malum, sed concilium damnauit vnum articulum Ioannis Hus, comprehensum his verbis. Diuisio immediata humanorum operum est, quod sunt vel virtuosa, vel vitiosa, quia Kij' si homo est vitiosus, et agat quicquam, tune agit vitiose, et // si est virtuosus, et agit quicquam, tune agit virtuose, quia sicut vitium quod crimen dicitur, seu mortale peccatum, inficit vniuersaliter actus hominis vitiosi, sic virtus viuificat omnes actus hominis virtuosi.

Haec propositio habet multas partes, in quarum quasi probationem assumitur illa diuisio, de qua concilium non iudicat, nee eam approbat, aut reprobat, sed iudicium fert de tota propositione quae falsa est, et rite damnata, Ynde Martinus multis verbis frustra laborat illam actuum humanorum diuisionem approbare, quae siue bona siue inala sit, nihil ad decretum concilij.

Secundo, tale decretum in actis concilij Constantiensis nusquam legitur, eo sensu, et tenore verborum vt Martinus allegat, vnde sessione quarta sic legitur. Haec sancta synodus Constantiensis generale concilium faciens pro extirpatione praesentis schismatis, et vnione ac refoi'matione ecclesiae, in capite et in membris fienda, declarat quod ipsa in spiritu sancto congregata, generale concilium faciens, ecclesiam catholicam militantem repraesentans, potestatem a Christo immediate habet, cui quilibet cuiuscunque status vel dignitatis (etiam si papaliR existat) obedire tenetur, in his quae pertinent ad extirpationem dicti schismatis etc.

Ecce manifeste patet quod decretum illorum patrum non loquitur vniuersaliter de qualibet synodo vniuersali, sed de illa singulariter pro cuius tempore non erat in ecclesia vnus pastor totius ecclesiae indubitatus, cum eo tempore tres diuersi seipsos gererent pro romanis pontificibus, Praeterea ipsum concilium nondum erat plaenarium et vniuersale, cum solum essent illi qui obediebant loanni vigesimotertio, duabus alijs partibus nondum praesentibus, neque consentientibus, vnde sessione decimaquarta, dominus angelus coreacius, qui dicebatur Gregorius duodecimus, misit sessionem papatus, saluo quod eius nomine de nouo fieret patrum conuocatio, et ipsi concilio traderetur eius nomine auctoritas, Et sessione vigesima illi qui adhaerebant Petro de luna, qui dicebatur Benedictus decimustertius,

heeft beweerd in het twistgesprek te Leipzig, zonder echter de bron te noemen, waaruit hij zijne kennis put. Het bedoelde is te vinden in de JJisputatio et excusatio F. Martini Lutheri adversus criminationes D. Johannis Eckii, in Tomvs primvs omnivm opervm Martini Lutheri, Witebergae 1.5.45, fol. ccliiiiv ; vei gel. fol. cclv1i'; bij Löscher, Reformations-Acta, Tom. III, S. 371, 380; in M. Lutheri opera latina, cur. Dr. H. Schmidt, Vol. III, p. /4 seq,, 86 seq.; bij O. Seitz, Der authentische Text der Leipziyer Disputation, Berl. 1903, S. 98, 109.

Sluiten