Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sed voluit eos vniri inter se, sub vno pastore, seruo Christi.

Ex quo ylterius declaratur, quod cum ciuitatem tribus modis contingat vnam esse, atque permanere, et bene regi, quando videlicet summa potestas est apud multitudinem, aut apud optimates aut apud vnum, commune ciuitatis bonum eurantem, Christus ecclesiam suam vnam esse noluit, primo modo tantum, aut secundo, sed potius tertio, aut saltem ex tribus temperato, Subiecit enim orbem terrarum senatui apostolico, apostolorum vero senatum Petro, hoe modo super Petrum aedificans ecclesiam suam Quoniam autem ecclesia in finem vsque saeculi eadem perseuerat, Apostoli autem peracto vitae praesentis cursu quieuerunt. Hinc est quod auctoritas senatus apostolorum ad collegium deuoluta est episcoporum, Petri vero pastoralis auctoritas ad successores, vsque ad praesentem Clementis septimi episcopatum continuata, vt totius ecclesiae vnus sit quodammodo episcopatus, cuius vt idem Cyprianus inquit, a singulis episcopis in solidum pars tenetur.

Est igitur Petri origo sacerdotalis auctoritatis, et ecclesiastici principatus, siue vnitatis ecclesiasticae, non tantum in fieri sicut Adam et Noe carnalis omnium hominum generationis, hic a diluuio, L iij' ille absolute, sed etiam in conseruari et permanere, // quia. Petri auctoritas ad successorem transit, sicut regni potestas Rege mortuo transit ad haeredem, Et fortasse propter ea Cyprianus ecclesiae exordium a Petro incipiens, comparat origini riui a fonte, et radij a sole, Prior modus originis ab vno ad vnitatem ciuitatis non satis est, alias omnes mundi ciuitates presentes et praeteritae essent vna ciuitas, aut numero aut specie, Ciuitatem enim vnam vel non vnam, efficit vna vel diuersa habitudo ciuium, ad vnum principalem magistratum.

Neque supradictis obstat, quod Cyprianus Cornelium papam et successores eius, Lucium, Fabianum, Stephanum fratres vocat, vel collega», Omnes enim episcopi fratres sunt, et omnes de collegio collegae sunt, sed non propterea regimine pares sunt, sicut Petrus pars fuit collegij apostolici, et apostolorum collega, et eorum coaCypria. postolus, et tamen pastor eorum, et praelatus, Vnde idem Cyprianus li. 4. epistola 8. quae est ad Cornelium papam, sedem romanam Hiero. ecclesiae catholicae matricem, et radicem appellat, et Tfieronymus ad damasum papam, in epistola quae incipit, quoniam vetus oriens miris preconijs Petri cathedram effert, et Damasum in easedentem alij8 prefert, in qua nihilominus egypti episcopos damasi collegas Ambro. appellat, Et Ambrosius epistola 78. ecclesiae romanae sacerdotem fratrem appellat, quem tamen honore et auctoritate longe caeteris anteponit, Et euidentius epistohi sequenti ad Syricium papam.

Item Hylarius super mattheum canone decimosexto tractans verba

Sluiten