Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quod blasphemare fecisti nomen domini. An ne etiam et hic habee postremo, deum suscepisse poenani pro peccato, quamquam iam culparn condonasset? Sed et aliud hiclemma est, quo tuum hunc errorem deprecemur, quippe ecclesiae sacrificia, proinde et orationes fidelium, sicut et eleemosinae, quae nunqnam non frustra Herent pro defunctis a poena redimendis, si ad nullam poenam, dimissa culpa defunctorum animae essent obnoxiae. Caeterum (vt falso quoque) donemus ita esse vt dimissa culpa protinus et exoluta sit omnis poena, turn quo perijt, vltrix illa acerrima diuina iusticia? Ecquid vsque adeo ociosam et oscitantem facis vt non nisi ignoscat omniaP vt sui curam non babeat, quo illustretur? Quod etsiverum credas illud Paulinum ad Romanos capite .iij. vt iniquitas nostra iusticiam dei commendet, quid non nisi ignoscere praedicas dei iustieiam, vt nullam plane animaduertat poenam, dimisso scelere, quo vel potissimum commendeturP vt etiam vel hoe nomine, quauis humana iusticia facias obsoletiorem. Nam quae vel tam popularis inter homiues iusticia, quae non vel aliquoties emendam suscipiat etiam offensa remissaP Praemittit ')

De Indulgentijs conclusione quinquagesima octaua 2) Igitur sancti illi viri cum viderent Aristotelein ab indoctis Cbristum ignorantibus in tanta auctoritate et veneratione haberi, ipsi vt erant humiles sensum pia simplicitate sunt in errorem lapsi, et caeteris occasio fucrunt, tot turbinum opinionum, quaestionum, sicut in doctoribus scliolasticis videmus. Et ita actum est do Indulgentijs. Haec conclusione quinquagesima octaua. //

Fi' TTerum doctoribus scholasticis iniquus est. Et non ob aliud X (opinor) nisi quod inuita (vt aiunt) minerua eorum volumina degustarit. At id neque satis illi est, nisi quoque et sanctis nonnihil derogaret. Quos modo etiam et hac aspergit macula, quod indoctos imitati, ac Christum ignorantes Aristotelem admirati sunt, quo et alijs duces essent erroris. Age obsecro et bic, quae vnquam sanctis doctoribus, quippe diuo Tbome, ac Bonauenture, ac alijs omnibus quibus vehementer iniquus es, ac scholasticos vocas cum Ethnicis consuetudo intercesserit ? An hos putas cum barbaroruin gente aliqua aduersus Christianos conspirasse, quo Cliristianis imponant? nisi fortassis Christianos Christum ignorasse dicas, quibuscum communem vitam transegissent, siue a quibus (quemadmodum impingis) errores traxissent. Tuin quid in diui Thome vniuersis

1) Do bedoeling schijnt te zijn aan te duiden, dat de nu volgende woorden bij Luther voorafgaan aan het: »Et ita actum est de Indulgentijs".

52) Keaulutiones disputationum de virtute indulgentiarum, in de Wittenbergsche uitgave der Opera, T. I, fol. cxxxiai»; in de Opera latina, cur. H. Schmidt, Vol. II, p. 207 seq.

Sluiten