Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

libris vspiam deprehendi possit, desumptum ab Aristotele, quod vel a diuina scriptura abhorreat, aut cum veritate pugnat catholica, quemadmodum ipse tu cum tuo fundamento paulo (vt ais) ac cum Cbristiana modestia, tam absurda siquidem procacitate, sanctorum nomen contaminans? Rursum quid vnquam siue dentium, siue vnguium, ac nasi, quibus tua referta sunt omnia, reperiri posset in Thoma? Non enim conuitijs quenquain reiecit Thomas. Si quid deprehendisset in alijs, quod sese nonnihil offendisset, quin summa modestia, vbique suum iudicium relinquens lectori. Porro propemodum nescimus, quo tandem concilio aduersus doctores scholasticos adeo coniurasti, quorum tarnen vt ex te liquet, ne vocabula quidem percipis. Quae cum peregrina illi sint, et abstrusa, arte Cachadaemonum tantum inuenta dicit. Iactas hic te Christum amisisse, rursum et denuo // repperisse in Paulo, quando fere omnium suffragijs, Fi" qui vtcunque Paulum gustarunt, contra, in Paulo, Paulum vtique peruertens, Christum sane perdideris. Yis mundum sequi te, hoe est errores tuos, quasi vnus omnium Christum saperes, ac vnus omnium scripturam intelligeres, neque quid caeteri sentiant moraris, siue vel sanctus (vt ais ad Syluestrum) siue peccator sit, adeo suffenus tibi, dum alienis plumis superbis, vt omnes rideas, spernas, mordeas, laceres, quicunque aut dictis aut scriptis tuis erroribus occurrat. Sed non sic Christiani admirantur hanc fabulam stupentes vt vel demum huic accessuri sint, qui vel putet sycophantijs ijs, ac veluti coniurationibus, eruditionis sibi laudem ac fastidium vendicare, quem quoque et bilem in naso, magis quam aut eruditionem, aut modestiain Christiano dignam cernat prae se ferre.

Sequitur.

Et ita ') factum est inquit cum indulgentijs, nam cum viderent sancti homines, vulgo tantum efferri indulgentias coeperunt vel fingere honestum eorum fundamentum.

QYin ipse magis fingis quo sanctos insimules. Nam diuus Graegorius, dum septennales instituisset indulgentias in vrbe (vt habet historia) nuin perinde, vt de caeteris ais, sequutus populum lapsus sit, vt honestum fine geret2) indulgentiarum fundamentum? Deinde et Concilium Lateranense, num lapsum putas, dum de indulgentijs statuisset? sicuti habes de poenit. et remiss. capite cum ex ore 3). Quod si dicas lapsum esse Lateranense con-

1) Luther in dezelfde Conclus. LVIII. der Resolutiones, in de Wittenbergsche Opera. T. I, fol. cxxxvr; hij Schmidt, Vol. II, p. 268.

2) Voor «fine geret" worde gelezen : «fingeret".

3) Aanhaling uit het Corpus iuria canonici, nl. uit de Dekretalen van Gregoriua IX, c. Ex eo. 14 . X. de poenitentiis et remissionibus . V . 38.; in de uitgave van Friedberg, P. II, col. 888.

m. 17

Sluiten