Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

necessum est (Constat enim pastorem, vtputa ordinariura officialem eius qui iam offieio fungitur, non finiri morte, Rursum et quicquid vel in prima pastorie institutione, ad huiusmodi munus pertinens, cuiquam additur, id etiam in successorum quomque collocari) Dein de qtiisquis pependerit '), quatenus Pontifex tantum Romanus, in Petri sedem succedat. Etenim non alia quam Romana sedes, priuatim Petro addicta erat, atque extreme firmata. Ac alterum delectu Petri, qui hic sibi sedem statuisset, alterum vero, et Petri in ea perseuerantia, tum et diuino iussu factum est. Nam teste Ambrosio übro quinto epistolarum, post tricesimamsecundam, item et Egisippo in libro tertio, de excidio Hierosolimorum capite secundo, volenti Petro ex Roma diseedere obuians Christus iussit vt Roinae pateretur, cum eidem diceret Yenio Romam iterum crucifigi. Itaque cum Petrustotius Ecclesiae Pontifex esset, nempe institutus a CRTSTO, // Kir Ad haec eum ipsum quoque pontificatuin in Romanam retulerit sedem, equidem quam et in suum ipsius extruxit episcopatum, sequitur continuo et Pontificem Romanum, hoe ipso quod Petro succedit in Episcopatu Romano, ita et in pontificatu succedere totius ecclesiae, vt vniuersalis ecclesiae pontifex iure dicatur, quamquam et alio id simbalo demonstretur, puta, ex Christi ad ecclesiam Romanam prouidentia, Nam caeterae vero ecclesiae quas primarias dicimus vt est Hierosolimitana, Anthiocena, Alexandrina quoque et Constantinopolitana, collapse sunt, et ferme abolite, Romana vero seruata et stabilita. Age dum. Quid Romanam sedem prae caeteris incolumem seruauit Christus, ac stabiliuit vt firma permaneret, nisi quod eam sedem prae caeteris delectam habeat. Sed quid prae caeteris delectam? nisi vt in ea sede per eum (quippe Pontificem summum) qui eius vices gereret perpetuo regnaret. Igitur vt quisque Romanus Episcopus hanc ipsain sedem occupat, hoe christi vices gerat in terris, quo vniuersalis ecclesiae pastor existat. Ac neque etiam conuenit Christi prouidentiae, vt suae ecclesiae pastorem incerta sede vagari sinat. Quod equidem affirmabunt, qui Romanam sedem illi negant propriam esse. At cum priuatus quilibet Episcopus certam obtineat sedem. quid non ecclesiae pontifex vniuersalis, certam sedem tenebit, eamque splendidissimam ac firmissimam? At neque obstat quo minus Romanam ecclesiam caeteris Christus prius habeat (quod stomacharis) si in vitium aliquod inciderit, qui eam sedem occupasset, cum sedem non vitiant scelera, tantum personain inquinant, sicuti etiam quamquam personam aliquoties non approbat deus, non ideo iurisdictionem illi subtrahit, aut sedein ipsam Ki' repellit. // Queniadmodum enim ecclesiam inter tot fiuctuum vndas,

4) Perpenderit.

Sluiten