Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

errorem poenitus nosciunt. Rursum ac no hic quidem errare credendus est, quando vel ecclesiae vel etiam suo accersito concilio, in Christi nomine, non suam ipsius, sed Christi causam agat. Nam (vt supra paucis monstratnm est) cum hijs sese adesse pollicetur Christus, qui duo vel tres in nomine ipsius congregati essent, nephas sit, vt ijsnon credatur adesse, qui eodem Christi nomine congregati, fidei negocium, hoe est, Christi pertractent. Nam haec Christi promissio, quanquam ad omnes suo modo pertineat, praecipue tarnen ac peculiari quodam modo (sicuti iterum prius visum est) in Apostolos dicebatur, ac in eos vero, qui Apostolos imitati, in Christi nomine conuenirent, nempe quo Christi fidem vel seruent, vel illustrent.

Caeterum nonnullas etiam de purgatorio, suspectas adfert propositiones et falsas, vtpote. //

K ij * Ynus ipse timor in morituris, qui imperfecta charitate nascitur, sufficiens est ad poenain praestandam purgatorij '). Ttem quod dcfunctorum animae, in purgatorio perpetuo peccent, quod huiusmodi poenas horreant aut timeant2).

HArum vero ex supra dictis satis deprehenditur falsitas propositionum. Nam quis quaeso vel hoe pacto peccabit, si mortem timeat, aut metuat infamiam? At cbristus ipse non peccatum admisit, quando iuxta euangelium coepisset toedere 3) pauere et moestus esse P Error hic, hinc exordium sumit, quod putat timere neminem, aut dolere de immissa a deo poena, nisi diuinae obsistat voluntati, nesciens distinguere inter ipsius hominis voluntatem vt rationis decretis imbuta sit, ac ipsius voluntatis naturam. Nam potest natura ipsa voluntatis, ac etiam sensualitas (quam vocamus) hominis poenam et timere, proinde et abhorrere poenam, quam tarnen voluntas ipsa decretis formata rationis amplexatur, et lubens subit, sicuti in Christo videmus qui vehementer poenas abhorruit passionis, cum

1) Zeer vrije aanhaling van de 44de en 15de van Luther's 95 Stellingen: Amore et stvdio elecidandae oeritatis haec svbscripta thetnata dispvtahuntur Vvittenbergae. Praesidente R. P. Martino Luthero, in de Wittenbergsche Opera, T. I, fol. LI'; bij Schmidt, Vol. I, p. 286. Zij luiden : 14. Imperfecta sanitas seu caritas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa. 15. Hic timor et horror satis est se solo, ut alia taceam, facere poenam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.

2) Vrije aanhaling van Luther's ftesolutiones disputationum de virtute imlulgentiarum, Conclus. XVIII., in de Wittenbergsche Opera, T. I, fol. cxvr; bij Schmidt, Vol. II, p. 188: In animabus purgatorii est culpa, scilicet timor poenarum, et defectus amoris, cum iustus secundum Esa. 8 nihil debeat timere, nisi solum Deum, ergo peccant sine intermissione, quamdin horrent poenas et quaerunt requiem.

3) Waarschijnlijk moet hier itaedere" gelezen worden.

Sluiten