Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

misso, alto dei consilio gestum est, quod aduersus hacc raala, quae primi parentis scoelus inuexerat, incarnato dei filio, pharmacum deus adderet medicinae salutaris, quatenus pulsis scoeleribus, et in natiuam homo speciem refloresceret, ac quo demum ad coelestem patriam aspiret, salutaribus donis rursum ditatus, (quod deo daebitum erat) obsequium, sartis viribus, praestaret. Ac ita factum est, vt iuxta euangelicain parabolam Samaritanus ille euangelicus, hoe biij' est CHRI-//STVS, misertus hominis, quem diuinis dotibus prorsum despoliatum, tartarei latrones veluti exanimatum ferme reliquere, eins sanandis vulneribus, et oleum, et vinum infunderet, et iumento eollocans, denique sacramentalis gratiae praesentanea medicina sedulo curandum, in stabulum, hoe est in ecclesiam reduceret, eius nempe curam stabulario, hoe est ecclesiae ministris, condieto autoramento, studiose committens. Yaerum salutaris haec gratia, quamquam omnibus eque exposita est, ac obuia, ad hanc tarnen nemini aspirare licet, nisi cui priuatim exhibeatur. Cuius namque, et formam, et modum, a CHRISTO hunc accepimus. Nam cum homini quidem sit et familiare et natiuum, a corporeis ferri rebus, ad contemplationem rerum inuisibilium, caeterum gratia ipsa, quam optamus, per se quoque abdita est et abstrusa sensu, atque cuius siquidem beneficium longe maxime mortalibus nunquam non spectandum erat, rursum et agnoscendum, hinc mira C1IRISTI benignitate iterum actum est, vt qui hominem seruare venerat, eidem etiam et exhiberet, quibus sensibilibus signis, et suae salutis rationem agnoseeret, et quibus fontibus sciret esse petendam. Atque haec ipsa signa sacramenta dicimus, equidem in hoe a CHRIS L<) deo consecrata, vt quae et gratiam adumbrarent, et peculiaribus prescriptis et formulis suscepta, singula singulas gratiarum homini dotes importarent. Sic enim natiuam sibi et germanam, quam in caeteris omnibus legem seruat rerum parens dei prouidentia, hic plane tuetur, dum quod homini proprium est, homini prospicere curat, nempe vt rerum sensibilium contemplata ymagine, faciem cernat inuisibilis gratiae, sicuti iuxta Apostoli sententiam, inuisibilia dei, rerum biij' visibilium simulachro contemplamur. Ac rur-//sum, dum eodemhoc quo lapsus est homo itinere, (namque rebus pellicentibus corporeis) eodem, hoe est eisdem rebus corporeis ducibus, ad deum reducatur. Sic enim ratio reparandi scoeleris, rationi congruit delicti. Quemadmodum et CHRISTYM id seruasse credimus, qui ideo mortem delegit crucis, vt ligno superaret eum, qui ligno hominem deuicerat Quanquam preterea et humilitas hic in causa erat, siquidem vt rebus ijs corporeis submissus homo, humilem prestaret animum, qui aduersus dei prescriptum sese superciliosus extulisset, agnosceretque, suo huc se scoelere demigratum. Adde ijs vt et

Sluiten