Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quamuis haberet magnam potestatem, prius tarnen elegit commcndari huinilitatem. Hoe enim illa communi similitudine satis euidenter ostenditur, vbi misit ad inuitatos, et venire noluerunt. Et ait seruo,

Exi in plateas et vicos ciuitatis, et pauperes, et daebiles, et caecos, et claudos, introdue huc. Et ait seruus domino, Factum est vt imperasti, et adhuc locus est. Et ait, Exi in vias, et saepes, et compel pelle intrare, vt impleatur domus mea. Vide nunc quemadmodum de hijs qui prius venerant, dictum est, introdue eos, non dictum compelle, ita significata sunt ecclesiae primordia, adhuc recentis. Et rursus subdit. Proinde quia oportebat etiam iarn viribus ac magnitudine roborata, etiam compellere homines ad conuiuium salutis eternae, postea quam dictum est, factum est vt imperasti, et adhuc locus est, Exi inquit in vicos, et saepes, et compelle intrare. Quapropter si ambulaueritis quieti extra hoe conuiuium sanctae vnitatis ecclesiae, tamquam in vijs vos inueni//remus. Nunc vero dij' quia per multa mala, et saeua, quae in nostros coinmittitis, tanquam spinis et asperitate pleni estis? vos tanquam in sepibus inuenimus, et introire compellimus. Qui compellitur, quo non vult cogitur. Hactenus AYGYSTINVS. Atque hanc potestatem, penes Roinanum episcopum potissimum residere, idem AVGVSTINVS testatur, cum item ait Epistola .C.lxij. Erat autem transmarinis vicina regionibus, et forina celeberrima, et nobilis, vnde non mediocris vtique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret, et romanae ecclesiae in qua seniper viguit apostolicae cathedrae principatus, et caeteris terris, vnde euangelium ad ipsam Affricam venit per communicatorias literas esse coniunctum, vbi paratus esset causam suam dicere, si aduersarij eius, ab eo illas ecclesias alienare conarentur. At neque vaero vel casu aliquo, sed diuino concilio gestum credimus, vt ea potestas summa, in romanam sedem locaretur. Sicuti preterea propter eximia romanorum merita, etiam et prophani principatus 8ummam, in romanos transtulerit deus. I'orro quibus (vt habet romanorum historia) vnum omnium erat commune gentis studium, iustas leges edere, probis patriam vestire moribus, ac optimis quoque disciplinis subiectos quosque expoliri. Ad haec blanda in omnes, synceraque beneuolentia, vt etiam accepta iniuria parcere quam persequi mallent, Quo demum factum est, vt rebus vbique, domi, miliciae, mari, atque terra clare gestis, vniuersum quoque orbem in sui aduiirationem traxere. Igitur, et imperjj dignitatem, quid non pre caeteris gentibus tenerent? tum quid non publicum demereantur dominatum, qui tantopere communibus patriae commodis inseruicre? De charitate enim // omnium sententia est, d iij' quod virtutum omnium arcem tenet, tum quod in deum hominem

Sluiten