Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

siam dei, priraac ad Corinthios, capite .xv. Nonne personas commemorat, quae cernantur? An putas leruas persequutum, aut fortassis lemures? Proinde cum admonet primae ad Thessalo. capite secundo Imitatores facti estis ecclesiarum dei. Num inuisibiles sunt ecclesias imitati? Tum ecclesia per vniuersam Iudeam, et Galileam, et Samariam, cuius quidem meminit scriptura, quod pacem habebat, ac edificabatur in domino. Nonne hominibus constabat, qui videri poterant? Item ibidem, Actuum capite .xij. TIERODES cum affligeret quosdam de ecclesia, num vmbras aifligebat? Proinde et in eisdem, Cum constituissent illis, PAVLYS simul et BARNABAS, per singulas ecclesias presbyteros et commendauerunt illos domino, in quem erediderunt. Homines intelligis, an chymeras? An putas ecclesias illas quas PAYLYS instituit, et extruxit, et erudiuit epistolis tam sedu'lo, ne homines fuere Christiani, qui videri potuissent? Caeterum et lieae omnes ecclesiae, nonne et in petra quam commemoras fundatae ? Cui si reclamas, iam certe blasphemas et PAVL , quod alio quam CIIRISTVS, et non in hac petra fundarit ecclesias. At vaero si cum CHRISTO ais fundasse iam sane cum visibiles sint oportet, a PAVLO exstructae ecclesiae, ac rursum iuxta te edificium simul cum suo fundamento eiusdem gencris sit est necesse, lam etiam et petram esse visibilem oportet, et iterum tecum pugnas cum petram hanc inuisibilem predicas, ac ad nullam personam pertinere Vaerum si PAYLI ecclesias contemnis, nee ijs acquiescis, iam demum et euangelium obijcimus. Atque illud Seruatons, quod apud MATHEVM capite .xviij. iterum legis, vbi Seruator ïpsc de Kt' fratris // correptione precipiens, in calce subiecit, Si te non audierit die ecclesiae, Quod si ecclesiam non audient, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Age quaeso, et Seruator, an inuisibilem hie insinuat ecclesiam? Quod si inuisibilem ais, et tarnen auscultari valet quum hanc ipsam audiendam Seruator adraoneat. Et rursum si audiri valeat quid vetabit, quo minus potent et videri? ^etl"e opinor adeo hijs obstrepescis, quin vel saltem per cancellos licebit inspicere. Adhuc inuisibilem ais? Tum qua est gradiendum via, vt fratris delictum deferas ecclesiae, quando vbi agat plane nescias? Dicas fortassis diuersam esse hanc ecclesiam, atque quam super memoratam petram edificat CRTSTYS, et iam binas extruis ecclesias alteram in solo petrae CHRISTI fundatam, deinde alteram fortassis de aere pendentem, vt nusquam gentium agat, quae fratrem corripiat peccantem. Sed non minus te male habet, quod neminem putas insitum ecclesiae, posse aliquando precipitem fieri in scoelus. Nam cum diuus PAYLYS tam subinde hortatur ecclesia», vt CRISTI fidem, cui iam aures inclinassent tueantur, rursum et ne sese sinant circumueniri a Satliana, nee abduci a pseudo apostolis,

Sluiten