Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

profecto non minus principium est spiritualis uitae in anima, quam sit cor principium naturalis uitae in corpore. Quo circa quamtumlibet spiritualis uita per corruptionem morum langueat in homine, desperandum tarnen non est, si talem (de qua diximus) rectam fidem habuerit. Quando enim credit minime sibi licere, quae facit, suadere poterit ei quod rectum est, vnde ad uitae integritatem reducibilis est. Quod reuera sine fide impossibile est, id quod manifesto exemplo intueri licebit. Lutherani sanctis pristinum honorem subtrahunt, sacras imagines exterminant, uirgines deo dedicatas, monachis matrimonialiter iungunt, purgatorium negantes, pro defunctis orare rennuunt, denique christianae libertati fidentes, nulli superioritati parere curant. Ab his quaeso et similibus sceleribus, quomodo abstinebunt quam diu haec sibi licere pertinaciter asseuerant? Profecto nunquam, Nam ut de eius uita desperatur, qui inorbum non sentit, sic insanabilis est, qui culpam non recognoscit. Operaepraecium igitur nimirum est, tales errores per rectam fidem antea corrigi, quatenus imprimis crimina deserantur, et eis tandem extirpatis, boni mores resartiantur Ex quibus perspicuum relinquitur, quam sancte decreuerit sacra imperialis maiestas, imprimis instaurandam esse rectam fidem, qua instaurata, liberior, securior, efficatiorque in ecclesia ad morum correctionem foret accessus. Quod profecto nisi fieret, nullatenus prosperum, humani conatus, sunt habituri successum Nimirum haud aliter, quam si quis (ut in prouerbio est) ante equos posuerit currum. Quamquam igi intur ecclesia'), id quod inficiari non possumus, per uniuersum plurima perperam agantur, scandala quoque contingant grauissima haec tarnen obsecro ita emendentur, ut imprimis ante omnia recta fides inconcussa custodiatur. Jïunc vero graciosissiine domine ac princeps illustrissime, post longam ecclesiasticae reformationis redditam rationem, iustuni est ut ad te tui Iacobi, tui deuotissimi seruuli Hocstrati redeat oratio, Yenit etenim in manus nostras cuiusdam Lutheranae uesa«iijr niae alumni libellus 2), sanctorum pijs cul-//toribus nimis iniquus, in sanctos quoque et dei ecclesiam apprime blasphemus, tam periculosis denique respersus erroribus ut pro debito officij nostri, talem libellum sine iusta reprehensione in sanctos grassatum esse nephnrium iudicauerim. Arrepto igitur calamo, missis contumeliosis et quibus undique scatet libellus ille maledictionibus resecatis, deinde plerumque uerbis superfluis ad rem nihil facientibus, ea dumtaxat

1) Lees: igitur in ecclesia.

2) NI. de Catechesis De bonct Vei uoluntate, ergu guemuin Christiunum. Peqiie sanctorvm cultu et inuocatione. Ioh. Loniceri. 6 Kutuxwiievot; tv rü v.ufiu kxvxztSu. S l.e.a. Zie hierboven.

Sluiten