Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

culmen hac in re, benignissimus ille opifcx, facturam suam euexerit, quando (Dionysio teste) nobilissimum quid est dei esse cooperatorem. Et sicut haec. quae commemorauimus, deo euncta suauiter disponente, quotidie fiunt, ita et ab aeterno, per diuinam prouidentiam praeordinata existunt (apostolo testante) quia quaecunque a Roma. xiij. deo sunt, ordinata sunt. Ex hac ergo diuinae praeordinationis radice, non abs re, hanc conclusionem colligimus. Quamtuinlibet deus sufficientissimus sit, ut per se euncta consuinmet, nequaquani tarnen imaginandum est, causas creatas diuinae operationi, uel superflue, uel incassum cooperatrices aduenire, nisi pariter (quod absit) dicere uelimus deum optimum, eundemque sapientissimuni frustra ita praedisposuisse, atque ea ratione superuacaneam frustraneamque esse dei ordinationem, quod profecto de diuina sapientia blasphemum est uel mente coneipere, tantum abest hoe quempiam docere. Cum itaque hoe quod praefati sumus in naturalibus ita se habere, nemo, qui uel uno sensu polleat, inficiari possit, superest ostendere, eademque lege id ipsum in operatione supernaturali humanae salutis, a scripturis sacris non abhorrere. Nam licet nonnullis rationalibus creaturis, citra cuiusuis creaturae amminiculum (id quod de angelis, primis quoque parentibus perspicuuin est) contulerit deus gratiam, qua iustificarentur, alijs tarnen non sine angelico, uel humano, uel ecclesiastico iuteruenienteJ) ministerio, gratiam hanc Hebrae. I. conferri constat, sicut scriptum est, Nonne omnes administratorij I. Corint.iiy. spiritus sunt, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem « Hij' capiunt salutis. Et iteruin. Sic nos existimet homo, // ut ministros Christi, et dispensatores inysteriorum dei Praeterea gratiam qua saluentur, ad pias sanctorum suorum interpellationes quibusdam conferri, ex eo uel maxime liquet, quod nisi id fieret, inuanum Ezecbie.xxy. utique dominus dixisset. Quaesiui de eis uirum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, Frustra quoque proplieta regius cecinisset, dixit dominus ut disperderet eos, si non Moses Paal. cv. electus eius stetisset in confractione in conspectu eius, ut auerteret iram suam, ne disperderet eos. Sed quid clarius in huius rei argumentivm dici potest, quam quo nos apostolus lacobus hortatur. Tacobi.v. Orate inquiens pro inuicem ut saluemini, et quod apud lob domiIob.xlij. nus dicit. lob seruus meus orabit pro uobis faciein eius suscipiam, ut uobis non imputetur stultitia etc. Item suscepit dominus faciem lob, et dominus conuersus est ad poenitentiam lob, cum ille oraret Uene.xx. pro amicis. Et quod ad Abimelech dixit dominus. Nunc ergo redde uxorem uiro suo, et orabit pro te, quia propheta est et uiues. Quibus tam praeclaris testimonijs palam etiam alludit apostolus quando

1) Lees : interueniente.

Sluiten