Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dicit. Scio enim quia hoe proueniet in salutem propter orationoni uestram. Et alibi, Non cessamus pro uobis orantes et postulantes ut impleamini cognitione veritatis eius, in omni sapientia ct intellcctu spirituali, Demum alio in loco. De caetero inquit fratres pro nobis orate ut sermo dei currat etcet. Et Romanis scribens, Yoluntas inquit cordis mei et obsecratio ad deum sit illis in salutem His Soluitnr arguiaetis fundamentis, ad buius rei nodum dissecandum, accedamus. ™^1r™mhae" In hominis iustificatione solum dominum deum, ad impartiendum spiritum, infundendamque gratiam, potentem, idoneum, promptum,

atque etiam per se sufficientissimum esse affirmamus, sed dum hanc in deo omnipotentiam recognoscimus, sanctos frustra uel superflue conari, quando pro peccatorum salute, dei implorant auxilium,

minime confitemur, nisi ad id dementiae uentum sit, ut deum sapientissimum (a quo ceu foecundissimo fonte emanat, quicquid usquam boni est, cui item tam senes quam iuuenes, oinnem ingenij cultum acceptum ferunt) caeco iudicio blateremus, superuacue praeordinassc ut qui solus elargiendis bonis gratiae sufficiat, ad aliorum tarnen hoe facere constituerit precatus. Procul a sano et christiano sensu absit, ut in hanc tam nefandam prorumpamus blas-//phemiam, a iiij' ut eam detestemur aut sinistris sermonibus earpamus ordinationem,

quam aeternus amor in honorem sanctorum adque communem omnium nostrum salutem eatenus ante disposuit, quam mundus fieret,

quatenus diuerso quidem calle, uarijsque uijs ac medijs, ad unum tarnen beatitudinis finem, omnibus qui saluandi essent, pateret accessus, dum ij uel solis ecclesiae sacramentis, uel solicita dei man- Varii moren datorum obseruatione, aditum inuenirent ad regnum, alias uero uel aHSe

angelorum custodia, uel pia sanctorum deprecatio promoueret ad 1

patriam, nimirum ut ïbi nulla esset damnationis quenmonia, udi tot et tanta essent parata salutis antidota. Proinde si deus ordinauerit impium, cuiuspiam sancti interuentione iustificare, profecto non ante sequetur iustificatio, quam sanctus ille orauerit, quemadmodum paulo abhinc etiam in naturalibus simile quid commemorauimus, vnde frustra non orat sanctus, cuius secundum diuinae prouidentiae ordinem tam necessaria pro impetranda iustificatione est interpellatie. Ex his itaque pronum fuerit refellere, et euertere ne dicam contemnere argumentum primum, quod nostrae ueritati

haeretici obijciunt.

<| Sancti coeluni incolentes neque gratiam, neque salutem conferre possunt. Scriptum enim est, Gratiam et gloriam dabit dominus, quare implorandi non sunt.

Ne sancti quidem terrani incolentes, possunt nobis donare iustificationis gratiam, sed hanc dumtaxat impetrant, suis hoe improbis agentes precibus, ut eam deus sua, qua cuncta toelicissime

HERETICI. Arg. ij.

THEOLO

Sluiten