Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ut ex animi sentencia delirares, nosquo cum Christo pariter omnium I.Corin. iij. esse dominos ostenderes, illud citasti apostoli. Omnia uestra sunt,

siue Paulus, siue Apollo, Deinde ex eisdem uerbis Petrum et Paulum esse nostros collegisti, His iactis fundamentis, extemplo inferendum duxisti apostolorum nos esse dominos. Quod vero lias nugas super uno apostoli verbo fundaueris, quo inquit, Omnia uestra sunt etcet. satis constat ex ijs quae iam diximus. Reliquum ergo est discutere apostoli uerba, quo pacto ipse ea intellexerit, an tuo subscribat iuditio. Neque enim id difficile est uidere, siquidem apostolus declarans seipsum continuo subiecit Sic nos existimet homo, ut ministros Cbristi et dispensatores mysteriorum dei, Et iterum, Quid I.Corin. iiij. est Apollo? quid uero Paulus? et respondens, ministri inquit eius, cui credidistis, Et alio loco. Ministri Christi sunt et ego. An non 5- onn,xconspicis modo apostolum, dum Corinthijs scriberet, Omnia uestra sunt, siue Apollo, siue Paulus etcet. de ecclesiastico ministerio mentionem fecisset? quum peculiariter exprimat seipsum, aliosque apostolos non nostros, sed dei esse ministros. An vero apostolus uoluit Corintbios (id quod tibi mirum in modum probatur) apostolorum statuere dominos? qui do se ad eosdem scribit. Ego sub I.Corin.vi. nullius redigar potestate, quinetiam et eidem comminatur dicens,

Quid uultis, in uirga ueniarn ad uos, an in charitate et spiritu I.Corin. iiij. mansuetudinis. Rursus apostoli sunt pastores nostri, iudices et aduocati nostri, medici, praepositi, doctores, pedagogi nostri, an ea de causa sunt absolute nostri ? ut hoe obtento mox inferas, ergo nos sumus eorum domini? Xum ouis suo dominatur pastori, num subditi,

iudici, aduocatis, et patronis clientuli, medicis aegroti, praepositis subiecti, pedagogis doctoribusque discipuli dominantur? Quis ita insanit II ut ea sentiat? Praeterea fac ita esse, sicut certe res est, cij'

ut in spiritualibus dispensandis, ecclesiae apostoli sint ministri, non tamen christifideles eo nomine, mox apostolorum domini censendi sunt. Caeterum haec si more tuo negaueris, die age, quid iuris,

quid potestatis, quid denique imperij in apostolos habuere christifideles, quos tu somnias eis dominari? Equidem non uideo, neque tu aliud (ut arbitror) nominare poteris, quam potestatem, pro loco et tempore, ab eis dei mysteria exigendi, nempe quorum dispensatio I.Corin. ix. in salutem fidelium est apostolis diuinitus commissa, Horum sane dispensandorum apostolus se fatetur debitorem, Necessitas (inquit)

mihi incumbit, uae mihi si non euangelizauero. Necessitas autem haec,

non ab hominibus, sed a deo praecipue nata est atque imposita.

Sit ergo penes christifideles ius exigendi mysteria ab apostolis,

cedatque in nostram salutem eorum ministerium, an iccirco ipsi summi dei ministri, mox erunt nostri serui, nos vero eorum domini ?

quippe quibus eregione obtemperare obligamur, ut dei ministris non

Sluiten