Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gogam exprimant, aliorum esto iudicium. Tu autem de ecclesia prosequere.

<| Non refert') quod multi sancti uixerint et hodie uiuant in LONICE ista synagoga, potest deus suos in medio fornacis ardentis conser- Pau^° Post. uare. Gloriaris Balthasar mateologe te uelle cum Augustino Hie- Praece(^ent'a' ronymo et reliquis errare patribus sanctis. Hic tibi obijcio christianum apophtegma et scite dictum praeclari et summi Eslingensium consulis. Si (inquit) maiores natu et progenitores nostri iter incessere lubricum et salebrosum, quid ni recta (duramodo manfestetur)

incedamus? Sed tu prosequere. Ergo sancti patres lubricum am bulauerunt, et non recta uia? Imo non in omnibus, sed aliquibus,

uerum non pertinaces perstitere in suis obseruatiunculis. Si quispiam per scripturas 2) eos redarguisset, recta aspernati non fuissent.

Pius error fuit, quem fides eorum erga deum et proximum extinxit Tu impie erras etcet. cum Augustino, et Hieronymo te errare iactitas etcet. Augustinus non uult quod eum imitemur, si errasse conuincitur. Quid igitur tu sophista uis errare cum sanctis patribus ?

<| Sanctos adliuc in corpore constitutos, magna ecclesiae bona THEOLO adeptos esse, uerius notiusque supra esse dixisti, quam ut haesitationis quicquam admittat. Ex ipsis ergo tuis verbis sic contra uisum est argumentari. Pro certo scimus ingentem ac innumerabilem sanctorum numerum fuisse, qui et pro se, et pro uniuersa dei ecclesia, precibus haud somnolenter diuinam clementiam pulsarunt,

quatenus praeseruarentur a perniciosis prauisque erroribus. At ne unus quidem horum inuentus est. qui sanctorum inuocationem aspernatus fuerit. lam cum iuxta saluatoris uocem, Nemo accendit Matthaei. v. lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt, quid credis? num Christus tanto teinpore sponsam suam praedilectam eeclesiam, tam putido errore inquinatam, tot liaeresum labyrinthis implicitam reliquisset, si sancti inuocandi non essent5 An eam luscam malebat? // doctri- f üvjr namque suam quae nunc in omnes mortales propagata est, omni caligine, omnibus tenebris opertam legi malebat, quam his errorum nebulis uindicare? Yide candide lector, quam insigniter hallucinan- In Lutheratur boni illi Lutherani, Christus hanc veritatem tot annorum mil- nos inneetio. libus occultam et obstrusam esse uoluit, et nunc solos Lutheranos ad unguem certiores fecit ac docuit. Caeterum doctores sancti omnes loquuti sunt ut homines, scripserunt ut homines, nempe qui tantum homines erant, Hi autem ebrij Lutherani, supernis penetralibus digni habiti sunt, his soluin mysteriorum religionem polli-

t) Lonicerus, Catechesis, g, ful. ir en ».

*2) Lonicerus : scriptuiam.

Sluiten