Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ad oninem etiam poenam etiain temporiam excludendam, sed duntaxat ad eam iniquitatum recordationem aut memoriam, quae est per imputationem ad poenam aeternam, vt in peccatis regis Dauid

satis modo ostendimus. <| Cap. Y.

CAeterum haec de peccatis post baptismum commissis omnia sunt intelligenda. Nam ex quo in baptismo consepelimur rnorti Christi ideo in viuifico salutaris vndae lauachro, omnia remittuntur et extinguntur tum culpae, tum etiam omnium peccatorum debitae poenae, non quidem originaliter per baptismum ipsum, sed per meritum Christi, quod ad vtrunque effectum nobis in sacro baptismate impenditur et communicatur. Vndo Apostolus . Ro . 6 . An ignoratis fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum etc. Quocirca pro commissis criminibus, in baptismo nulla poenalis iniungitur satisfactio: imo si baptizati mox e viuis decederent, ad coelum protinus euolarent. Dous itaque sic misericordiam suam per iustitiain suam temperauit, et sic nostris peccatis cl« parcere voluit, vt tamen suae // iusticiae satisfieret, et quo manifestius misericordia superexaltaret iuditio, etiam et satisfactorcm Libro de poe- nobis tradidit. Horum nobis Augustinus exprimens causam: Qui nitentia baptizatur, inquit, mortem crucis et sepulturam repraesentat in

iinmersione sua, In signo enim crucis quisque in aqua submergitur, et submersus sepultus ostenditur. Non enim qui lapsi sunt per iteratum baptismum consequi veniam poterunt. Sicut enim Christus semel crucifixus est, sic baptismus reiterandus non est. \ na enim inorte sua omnes redemit, vt amplius mori non oporteat. Quod videns ecclesia, intellexit non iterandum baptismum. Conclusum ergo teneinus, baptismum peccata delere, tam ad poenam quam ad culpam, quia pro vtraque mors Christi satisfecit abunde, et satisfactum esse promeruit. Proinde qui putant remissa culpa, omnem reatum poenae esse deletum nullam possunt ponere differentiam inter efficatiam sacramenti, baptismi, et poenitenciae. Praeterea error iste valde periculosus est, quum occasionem det peccatoribus ad deum tardius conuertendi. Facit enim paris conditionis, quo ad poenarum impunitatem, eos qui conuertuntur in fine vitae suae, et eos qui in iuuentute. lam si dimissa culpa, dimittitur et poena, quare sacra scriptura toties nos hortatur ad poenitentiam, si dimissa culpa, non manemus alicuius poenae debitores? Rursus saluator Matth . G. dicit. Non potest arbor inala, facere fructus bonos, Et a fructibus Math. 12. eorum eognoscetis eos etc. Eacite ') arborem bonam, et fructujn eius bonum etc. per fructum intelligit opera nostra. Quando ergo

1) Facite.

Sluiten