Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

uerumtamen propter eam finaliter et in aliqualem eius remunerationem, (leus suis electis ab initio sufficientia praesidia eontulerit iustificationis. Proinde secundum hunc modum omnia beneficia iustificationis humano generi exhibita, si non semper per meritum Christi etticienter, saltem ob Christi passionen», et propter eius meritum generi humano finaliter exhibita sunt

Capitulum quartum.

<| Porro dignam et iustam reprehensionem seuissimae tuae in theologos exasperationis et contumeliae, missam facientes, quid hac in re ueritas theologica habeat, deinceps aperiamus. Ante omnia necessarium est, diuinam impleri ordinationem, nisi forte uelimus blasphemijs afficere deum, ut dicamus eum, uel minus sapientem,

uel non omnipotentem. At dei ordinatio sic se habebat ut in redemptione generis humani iustitia diuina et misericordia se mutuo complecterentur, Quomodo autem se complecterentur facile fuerit ostendere. Satis constat uniuersum genus humanum ex peccatis saucium in massam quandam perditionis aeternae fuisse redactum, ex qua sane massa, neminem eripi diuina sinebat iustitia, nisi deo quippiam compensaretur, uel aeque uel magis acceptum, quam odiosum ei fuerit totius generis humani uniuersum peccatum. Tale autem nihil reperiebatur, deo sic acceptum, nisi ipsa mors Christi dei et hominis. Haec etenim cbaritate qua dilexit nos et patris obedientia sponte et uoluntarie assumpta, tantum bonum fuit in natura humana inuentum, ut propter ipsam placatus fuerit deus,

super omni humani generis offensa: ecce iustitiam. Ilunc autem redemptorem, qui mortem suam daret in precium nostrae redemptionis dedit nobis deus dicitur: ecce misericordiam quae priorem complectitur iustitiam. Quare si diuina ordinatio frustrari aut falli aut irrita fieri non potest, quomodo Christus sine necessitate mortuus est? Nunquid frustra // mortuus est, qui obedientiam pater- |C4'] nam explendo nomen sibi meruit, quinimo et adeptus est, quod super omne nomen est, ut in nomine .Tesu fiectatur omne genu &c. et praeter quod non est datum aliud nomen sub coelo, in quo oporteat nos saluos fieri.

<! Praeterea nee nobis Christus superfiue aut frustra mortuus est, uerum apprime nccessario quia languores nostros ipse portauit,

et eius liuore sanati sumus, uulneratus est propter scelera nostra, ksa • 45 et dominus in eo posuit iniquitates omnium nostrum, Est ergo passio Christi secundum propheticam uocem, uelut vniuersalis contra omnium peccatorum uulnera quaedam medicina diuinitus ordinata.

Porro quemadmodum medicina corporalis, quantumuis efficax sit et uniuersalis, nunquam curabit male habentem, nisi eidem fuerit adhibita et applicata, ita non sutticit Christum esse mortuum in

Sluiten