Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Et hoe uult Augustinus de praedestinatione sanctorum, ca. septimo, dicens: Ex fide dicit Apostolus iustificari hominem, quia ipsa prima datur, ex qua impetrantur caetera.

<| Cur fides charitatem non meretur. Ca. IX.

*1 Sed iam pius lector quaeret, quid obsistit, quo minus fides gratiam iustificationis, id est, charitatem meretur. Ad quod secundum mentem Apostoli respondebimus. Si fides gratiam mereretur, gratia iustitiae non esset gratia, sed potius esset, merces debita, fideique reddita: quod nimiruin naturae gratiae refragatur. Rursus si contra hoe instetur, nihil repugnat aliquid cadere sub merito, tanquam rem meritam, et tarnen nihilominus esse rem mere gratuitam. Per charitatem enim, uitam aoternam meremur, cum tarnen uita aeterna gratia sit, dicente Apostolo, stipendium peccati mors: gratia autem dei uita aeterna. Roma . 6 . Huius instantiae expensam solutionem attulimus, ex Diuo Augustino in epithomate nostro, capite decimo. Vbi dictum fuit, merita nostra bona, non aliud esse, nisi Dei munera, pro tanto nobis gratis donata, quia charitas, quae est ipsorum proximum principium effectiuum, nobis gratis donatur.

0 2' Yt sic per unum do-//num dei, mereamur et alterum nempe per donum charitatis, donum uitae aeternae. Proinde facta comparatione uitae aeternae ad charitatem, uita aeterna est merces charitati debita: Facta autem collatione ad hominem, tam charitas quam uita aeterna, non sunt ei debita sed gratuita dona. Hanc solutionem nobis ex scripturis declarauit Augustinus libro primo in responsione secunda ad Simplicianum sic inquiens: Prima igitur est gratia secunda bona opera, sicut alio loco dicit Apostolus: Ei auteni qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, sicut illa immortalitas per opera bona, si tarnen uel ipsa ex debito poscitur, sicut idem ait: Bonum certamen certaui: Forte enim quia dixit reddet, iam sit ex debito, cum uero ascendit in altum captiuauit captiuitatem, non reddidit sed dedit dona hominibus. Ynde enim ipsam Apostolus tanquam debitum reddi sibi praesumeret, nisi prius indebitam gratiam percepisset, quasi iustificatus bonum certamen certaret? Fuit enim blasplieinus et caetera, sed misericordiam consequutus est et caetera, credens utique in eum qui iustificat, non pium, sed impium, ut iustificando pium faciat. Obiectio pul- *1 Sed forsitan rursus. reuertendo ad principale institutum, quis °'ira- instabit. Sicut charitas est donum dei, quo quis meretur donum

uitae aeternae (ita fides est donum dei) quo peruenitur ad charitatem seu iustitiam. Cur ergo non fatemur donum fidei mereri Solutio. charitatem, sicut charitas meretur uitam aeternam. <| Ad hanc instantiam facilis est responsio. Homo enim iam fide donatus, ante impetrationem seu assequutionem charitatis, adhuc impius est et

Sluiten