Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

T

iniustus, deo rebellis secundum affectum, ac per lioe in displicentia dei. Proinde nihil apnd Deum mereri potest, quod ei dcbeatur. Secus quando adepta charirate, constitutus est in gratia, tanquam Dei amicus, et dei filius. Tune enim per opera bona, quae sunt dei munera, potest uitain mereri aeternam, nullatenus autem iustitiam siue charitatem, ueruntamen quando charitas habetur, tune poterit mereri iustitiae augmentum, non autem ipsam iustitiam quam praesupponit iam gratis esse donatam. Hanc solutionem nobis insinuat diuus Augustinus // epistola centesimasexta. Ibi ait: Iustificati G2r igitur ex fide pacein habeamus ad deum &c. Iustificati autem gratis per gratiam ipsius, ne fides ipsa superba sit, nee dicatsibi, si ex fide quomodo gratis? quod enim fides meretur: cur non potius redditur quam donatur? Non dicat ista homo fidelis quia cum dixerit, ut merear iustificationem habeo fidem. Respondetur ei, quid enim habes quod non accepisti. Cum ergo fides iinpetrat iustificationem sicut unicuique deus partitus est, etiam ipsam mensuram fidei, non gratiam dei aliquid ineriti praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici, comitante non ducente pedissequa, non preuia uoluntate.

<| Quamfacile sit ad statum iustificationis peruenire.

Caput .X.

Superest nuncid quod intendimus, et crebro mente reuoluimus colligere. Habita inquam fide non difficile fore iustificationis gratiam impetrare, et quo illud clarius persuadeatur, lectorem exoratum uelim ne ante rem pleue perspectam, sui iudicij sententiam ferat. Augustinus nanque de praedestinatione sanctorum ca. 7 . sic inquit, ex fide autem dicit iustificari hominem, non ex operibus,

quia ipsa prima datur ex quibus impetrentur caetera quae propria opera nuncupantur, in quibus iuste uiuitur. Item de gratia et libero arbitrio ca. 14 . Fides inquit non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur: quoiuodo inuocabunt inquit in quem non crediderunt ? Ergo spiritus gratiae facit, ut habeamus fidem, ut per fidem iiupetremus orando, ut possimus facere quae iubemur. Ideo ipse Apostolus assidue legi praeponit fidem, quando quod lex iubet facere non ualemus, nisi per fidem rogando impetremus ut facere ualeamus. Idem eodem lib . ca . 15. Quare iubet quod ipse daturus est ? Quare dat si homo facturus est? nisi quia dat quod iubet et adiuuat ut faciat cui iubet. Deinde capire. 16 . non iuberet deus quod sciret non posse ab homine fieri. Quis hoe nesciat? Sed ideo iubet aliqua quae non possumus ut nouerimus quae ab eo petere debeamus. Ipsa est enim fides quae orando impetrat quod lex imperat. Ex quibus sane concluditur, quod deus hoinini fragili nihil iubet ad quod implendum deus homiui assistere paratus non est. Si igitur

Sluiten