Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cadat. 1 . Corinth . 10 . Manet ergo homo ex parte suijpsius incertus, de foelicitate sua futura, quamuis non lateat deum promittentem hominis cuiusuis futura foelicitas. *[ Yt igitur tandem librum hunc concludamus, haeretica est positio quam aduersarius pertinaciter in iudicio sub his verbis defendit. Credendum est simpliciter, // 13r quod sumus filij dei, et ob hoe saluandi, quicquid sit de operibus. Sed diabolicus quidem libellus, cui titulus est, summa diuinarum scripturarum, teutonice descriptus, capitulo suo quarto, huic nostrae conclusioni sub uerbis sequentibus obsistit. Sicut extra merita nostra deus nos filios suos fecit, et haeredes suos in baptismo, sic etiam uult nobis dare extra merita nostra, quod nobis promisit. Quare nemo debet diffidere, quia sicut per opera uestra bona non meruistis quod deus fecerit uos haeredes suos sic propter peccata uestra non eritis diffidentes, quia solum est ex gratia dei, quod saluamur, et non per merita nostra. Nam antequam aliquid boni feceramus, immo dum adhuc essemus inimici dei, tune deus nos filios suos fecit et haeredes. Haec ibi. Maledictae sane et extremae dementiae miserorum falsissima haec est consolatio, quae idem fert iudiciuni de operibus quae ante iustificationem, quando nulla sunt opera bona, quod de operibus quae ex gratia dei et adiuuante deo fiunt, quibus meremur regnum coelorum, quibus regnuin coelorum in mercedem et promittitur et redditur, ut dudum in nostro Epitomate ') et in hoe opere libro primo disputatione secunda cum sequentibus multis scripturis demonstrauimus. Caeterum quomodo deus nos dilexerit, et simul inimicos nos habuerit, uideat qui uelit Augustinum lib. tertiodecimo, de Ttrinitate qui materiam hanc mouet cap. 2. et resoluit cap. 16.

<| Finem ergo huic libro impositurus, attendite quaeso uos Lutherani pertinacissimi bonorum operum inimici, quid ad patresuestros antiquos haereticos et pseudoapostolos dixerit, et quid uobis dicturus esset diuus Augustinus in praefatione psalmi. 31 . Intendite ergo uos inquit, alioqui male intelligendo projjeitis uos in illam uoraginem impune pcccandi et ego liber sum, sicut apostolus ab omnibus male intelligentibus, liber fuit, Libenter enim male intellexerunt, ne bona opera sequerentur.

<| Ex sententia condemnationis contra aduersarium additio.

<| Nee releuat eum si modo confingat de sola fide, quae per charitatem operatur se esse locutum, hoe enim sermo eius non permittit. Post quam enim declamauit ad populum dicens, Debemus

1) NI. in het Epitome de fide et operibus; zie hierboven, blz. 416.

Sluiten