Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

scire, quod homo solum per fidem saluus fit et iustus, statim eodem sermone sic adiunxit, Nunc // autem posset aliquis interrogare ac 13' dicere. Quid est illa fides, per quam solum salui effieimur. Et continuo fidem describens de qua loquitur, sic respondit. Haec est uera cognitio et notitia quae peruenit per uerbum dei de Christo Iesu, quod ipse sit saluator et redemptor uoster. Ecce quod explanando ad populum quid per fidem intelligeret de sola cognitione et notitia Christi mentioneiu fecit, quae utique bene sine charitate est in peccatoribus, Nee mentionem fecit de charitate et operibus eius. Et tandem materiam suam coram populo sic conclusit, Hic est nunc clare ostensum, quod solum nostra fides et notitia de Christo Iesu nos saluos facit et iustos et non nostra merita uel opera. Ecce quod nee hic mentionem fecit de charitate et operibus charitatis, sed potius opera exclusit. Non igitur confingere potest de fide percharitatem operante se d untaxat fuisse loquutum.

<| Finis libri secundi.

4| INCIPIT LIBER TERTIYS.

<| Aduersarius.

leut sponsus amore plenus debitum lapsus et inique acta suae dilectiasimae sponsae in se recipit, ac pro eis satisfecit, et ei tradidit amanter omnes suas diuitias et haereditates, Ita dominus noster lesus Christus omnia nostra peccata in se recepit, et omnes suas diuitias et haereditatem nobis iterum tradidit, si ei crediderimus et idipsum (1e eo confidamus.

*| Theologus.

•| Coinparationem hanc ridendam magis quam refellendam desumpserunt peruersi nequitiae filij, ex uerbis Martini Lutheri libro suo de libertate Christiana ubi sequentia habet verba. Fidei gratia incomparabilis est, haecque animam copulat Christo, sicut sponsam cum sponso, quo sacramento (ut apostolus docuit) Christus et anima fiunt una caro, quod si una caro sunt, uerum inter eos matrimonium, immo omnium longe perfectissimum consummatur &c. sequitur et omnia eorum communia fieri. Christus est plenus gratia, uita et salute, anima plena est peccatis, morte, damnatione. Intercedat tarnen fides, et fit ut Christi sint peccata, mors et infernus, animae uero gratia, uita, salus &c. Qui enim corpus suum et seipsum illi (scilicet sponsae) donat, quomodo non omnia sua donat, et qui corpus sponsae accipit, quomodo non omnia quae sponsae sunt, // accipit? Hic iam dulcissimum prodit spectaculum. Haec ille. Age [ƒ 4 r] itaque uideamus quid hoe dulcissimum spectaculum mundissimi

Sluiten