Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fecimus, facimus aut adhuc facturi sumus, adco plone in se recepit atque pro eis per passionem suam amaram, et mortem suam innocentem ac lugubrem, tam perfecte, superabundanter ac multipliciter satisfecit, quod nee ipsa diuina iustitia possit, aut audeat loqui, aut mutire, aduersus eos qui in Christum confidunt, et idipsum firmiter credunt quantumlibet etiam magni sint peccatores.

*| Theologus.

*| Ilumani intellectus natura sic habet ut si quod dosideramus assequi posse cernimus, statim nos assequuturos credamus. Ex qua credulitate, quae in parte est cognitiua, sequitur in parte appetitiua quaedam fiducia. Haec autem fiducia in adipiscendis spiritualibus praesumptuosa est, quando extenditur in bonum spirituale ut possibile acquiri per diuinam omnipotentiam et misericordiam, quod tarnen non est possibile per diuinam ordinationem, ut cum quis delicti sui ueniam sperat absque dei dilectione, absque poenitentia. aut regnum coelorum assequi putat sine meritis et sanctis operibus praesumptuosus est, licet enim possibile sit, per diuinam omnipotentiam &c. Veniam impetrare delicti, et regnum coelorum assequi, hoe tamen impossibile est secundum diuinam ordinationem absque paenitentia et operibus bonis. Ista autem positio asserit deum nihil requirere ex nobis, nisi duos actus internos actum. dico credendi et actum confidendi, quos actu s l) cum ho-//mo habuerit, iustitia K2r diuina nihil inuenit in tali hoinine, quod puniat quantumlibet peccator sit. Talis ergo homo quantumcunque perdite uiuat, bonis omnibus insidietur ac sanctos persequatur usqueadeo est ab omni poena immunis, ut ad hunc puniendum, diuina iustitia ne mutire quidem audeat. Sed ut efficacius non minus abominandam quam temerariam assertionem confutemus, et ne ullus tergiuersandi locus aduersario relinquatur, suam ipsius aduersarjj rationem in autorem retorquentes sic argumentamur. Christus in superabundantem satisfactionem nostram, mortem sustinens, omnia peccata nostra praeterita praesentia, et futura supra se recepit, ergo etiam sublatis actibus credendi et confitendi, quos iste ponit, in nephandissimo peccatore nihil paena uel punitione dignuin, neque etiam alicuius pene reatum reperiet. Siue ergo eredam siue non eredam, siue confidam siue non confidam, Christus pro me satisfecit et paenas a me debitas, ipse exoluit, nullam ergo paenam iustitia diuina a me poterit exigere. Non enim iuste expetitur debitum, quod dudum est persolutum.

Verbi gratia: Si Petrus solueret pro me lohanui centum, non potest Iohannes illos centum, siue2) iniquitate a me petere. Ita sane diuina

1) Lees: quos actus cum.

2) Lees : sine. ,

Sluiten