Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In quo tarnen sua haeresis maxime consistebat. Sed philosophica vanitas hoe illi infudit, quae hominem per actus propriae voluntatis posse felicitari insanissime dogmatizat. Sic et paulo ante est ostensum, qualiter pene tota vniversitas Parisiensis ad haereticam dilapsa fuerat prauitatem, per insanissimam doctrinam scientiae philosophicalis. Ita yt in ducentis et decem et nouem articulis vno tempore et vna vice condem-//nari meruerunt. Quid nostris temporibus in [»«*;'] vniuersitate Louaniensi accidit, vbi praeter vnum doctorem, nomine magistrum Henricum Zomeren, ad defendendam illam propositionem philosophi: De futuris contingentibus non est determinata veritas,

poene tota vniuersitas in tanta perstitit pertinacia voluntatis, quod nulla canonicae veritatis auctoritate a sua pertinacia potuit emolliri,

asserens multa esse vera secundum veritatem philosophicam, quae non sunt vera secundum canonicain veritatem, quem haustum hauserant ex fonte Thomistarum, absque dubio haereticum et ab ecclesia condemnatum. Diuidunt enim inter veritatem creatam et increatam, non attendentes quod in propheta scriptum est Omnis homo mendax, si homo mendax est, ergo omnis creatura mendax, quia homo est omnis creatura. Marei vltimo. Praedicate euangelium omni creaturae, id est homini. Si omnis creatura mendax, ergo omnis creata sapientia mendax, et sic nulla est veritas creata. Vnde prefatus magister, ob huiusmodi erroris eradicationem compulsus Romanam curiam adire, et Romano Pontifici huius erroris sententiam patefecit. Romanus vero Pontifex citato ad suam praesentiam huius erroris principe, et diligenti discussione veritate examinata, erroreni ipsum damnauit, Principemque ipsius poenitentem absoluit, ac pro poenitentia salutari iniunxit, vt ad vniuersitatem Louamensem rediret, ac propositionem ipsam cum vniuerso errore inde exortam proprio ore damnaret, et damnatam imperpetuo praedicaret. Satis vt reor est ostensum, quod ex studio litterarum philosophicarum magis errores oriuntur quam exterminantur. Quid ergo fieret contra errores continuo insurgentes. Quibus armis, quibusque iaculis vtetur contra sagittantes in occulto, vt interficiant innocentem? Yideamus quid in hoe casu canonica veritas dicit esse faciendum. Apostolus enim instituens Titum de constitutione episcopatus et presbyterij ait ad Titum primo. Oportet inquit episcopum sine crimine esse, sicut dei dispensatorem etc. Et inter caeteras virtutes,

quas dicit illi esse necessarias, subiungit de scientia illi necessaria contra impugnatores catholicae veritatis ostendens non omnem scien-// [»' iiijr] tiam ad hoe sufficere, sed solummodo scientiam pietatis, quae est scientia canonicae veritatis ad hoe valere. Cum enim dixisset Episcopum debere esse sobrium, iustum, sanctum, et continentem statim subiunxit. Amplectentem eum qui secundum deum est

Sluiten