Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CONCLUSIO OMNIUM PRAKDICTORTTM. L. I. C. 26.

fidelem sermonem, vt potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Quis est iste fidelis sermo, et quae est haec doctrina sana, qua Apostolus docet Episcopos et Presbyteros praedicatores vtique veritatis ornatos esse debere, ad defensionem et conseruationem catholicae veritatis? Fidelis sermo est verbum dei, omnis inquam scriptura diuinitus reuelata. Quae ideo fidelis sermo aut verbum fidei dicitur, quia nulla naturalis rationis inuestigatione attingitur, sed illustratione supernaturali in lumine fidei videtur. Sana doctrina est eruditio vel praedicatio praedicti fidelis sermonis, qui est sermo Canonicae veritatis. Qvae doctrina ideo sana dicitur, quia ei nullum falsum inesse potest. Hunc fidelem sermonem docet apostolus efficacem esse, ad exhortandum in doctrina sana, et ad arguendum contradicentes. Quia quod infidele est, fidem instruere non potest, et quod infirmum est sanitatem non potest operari. Si vero contentiose resistere fideli sermoni per varias quaestiones et disputationes voluerint, quid dicit apostolus ad Timothaeum. Stultas et sine disciplina quaestiones deuita. Et ad Thitum .iij. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis deuita. Sunt enim inutiles, et vanae. Haereticum hominem post vnam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Nonne doctor gentium et 1 urnen omnium ecclesiarum nouit, qualiter impugnatoribus veritatis esset resistendumP vtique Et ipse docet resistere eis, non per logicas disputationes, sed per fidelem sermonem, hoe est, perscripturam sanctam diuinitus reuelatam. Docet etiam stultas quaestiones, hoe est philosophicas vanitates esse deuitandas. Docet insuper, cum haereticis et peruersis non esse contentiose disputandum, sed pie admonitos modo fraternae correctionis, post primam et secundam kir correptionem esse deuitandos. Haec est forma a ve-//ritate tradita et approbata pro defensione, et conseruatione catholicae veritatis. Concludendo ergo omnia quae predicta sunt ad ostendendum cuius auctoritatis scriptura sit dicendum est. Quod ab exordio ex verbis beati Augustini, in epistola ad Hieronymum allegatum est. Vbi dicit. Ego solum eis libris, qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem amoremque referre, vt nullum eorum scribendo errasse credere audeam, vt si aliquid in eis offendero, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud existimo, quam vel mendosum esse codicem, vel non esse assequutum interpretem quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem ita lego, vt quantalibet sanctitate, quanta ve doctrina polleant, non ideo verum putem, quia ita ipsi senserunt. Sed quia mihi per alios auctores, vel canonicas, vel probabiles rationes, quod a vero non

Sluiten