Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quae sit differentia inter naturain et gratiam et gloriam, cum k ijr tarnen sint oinnia dona dei.

Capitulum primum.

Q\ ia enim tam natura rerum, quam gratia et gloria sunt generaliter dona dei, et inter eius benefitia computanda, non operibus merita, sed gratuite donata. Quaeri non immerito potest, cum vnum sint in re, quare diuerso designentur nomine, vt vnum donum dicatur natura, aliud gratia, alterum vero gloria. Ad quod breuiter responderi poterit. Quod baec diuersitas non sumitur ex diuersitate doni dati, cum sit vtrobique vnum, quantum ad realitatem, quamuis distet quantum ad doni quantitatem, eed sumitur ex intentione dei diuersimode dantis, et ex diuersa dispositione hominis cui datur. Omne enim quod alicui a deo donatur, vt sit, natura est,

quod vero donatum est homini in prima creatione, vt bonus esset bonitate naturali, donum naturae fuit. Illud vero quod datur homini in via, vt bonus sit, bonitate supernaturali, gratia est. Hoe autem quod datur electis in patria, vt sint consummati in bonitate supernaturali, gloria est. Et sic in hominis consummatione triplici vtitur dispositione suae moderationis vniuersorum conditor et gubernator. Primo dat naturam quae beatificari potest. Secundo dat gratiam ad beatitudinem disponentem. Tertio addit gloriam naturam beatiticantem, vnde in hijs tribus statibus intelligitur homo diuersimode dispositus. ?sam in primo statu habet voluntatem naturalem, bonum supernaturale nee volentem, nee facere potentem, quamuis possit aliquod habere desiderium, quo desideret talem habere voluntatem, qua hoe bonum veile et facere posset Iuxta illud quod per prophetam in persona talis hominis dicitur. Concupiuit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. In secundo statu habet homo voluntatem gratuitam per spiritum sanctum infusam, bonum supernaturale et volentem, et facere potentem. De qua per apostolum ad Philip. ij. dicitur. Deus est qui operatur in nobis veile et perficere pro bona voluntate. Et iterum in euangelio loannis. // Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem ky' filios dei fieri, hijs qui credunt iu nomine eius. Qui non ex sanVI. 7

Sluiten