Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ergo natura mala etiam bona est. Est enim natura mala, sicut voce veritatis in euangelio dicitur. Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Notum est hominem esse naturam, imo malum hominem, quia est. Et per prophetam ex nomine domini dicitur. Ego dominus creans malum. Et vtique quod creatur ad esse producitur et omne quod est, bonum est. Ad quod respondetur. Duplex est malum. Ynum quo bonum naturae corrumpitur. Alterum quo peccatum corruptionis punitur. Malum quo bonum naturae corrumpitur peccatum est, et ideo nihil est, nee a deo creatur, sed est quaedam diminutio et priuatio boni naturalis. Sicut Augustinus ostendit in enchirid. Sicut inquit corporibus animalium nihil est aliud morbis et vulneribus affici, quam sanitate priuari, neque id agitur cum adhibetur curatio, vt mala illa quae inerant, id est morbi et vulnera hinc recedant et alibi sint, sed vtique vt non sint. Non enim vlla substantia sed carnalis ') vitium est. Ita etiam animorum quaecunque sunt vitia naturalium sunt priuationes bonorum.

Quae cum sanantur, non aliquo transferuntur, sed ea quae ibi erant nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt, haec ille. Malum quo vitium corruptionis punitur, est poena peccati, quae est iustitia dei iuste peccatori inflicta. Hoe malum est illud, quod iuxta prophetam a deo creatur, quod non solum malum est, sed est etiam bonum. Malum naturae corporis quam corrumpit, bonum naturae mentis quam sanat. Ac per hoe simul et bonum et malum sicut homo malus simul et semel bonus et malus, quamuis alia ratione bonus et alia malus. Bonus quia homo. Malus quia iniquus. Quid est ergo aliud malus homo, nisi malum bonum? Et quis defendet illam logicorum regulam qua dicunt. Nulli rei duo simili inesse contrariaP Quae possunt dici magis contraria quam verum et falsum, aut bonum et malum? Et haec iuxta cano-//nicam veritatem [&«ƒ"] simul sunt in eodem subiecto scilicet in homine. Cum igitur contraria ea esse nullus ambigat, non solum simul in eodem sunt, verumetiam mala sine bonis omnino, et nisi in bonis esse non possunt, quamuis bona sine malis esse possunt, vt patet in angelis et hominibus beatis in quibus bona sine malis sunt. Mala vero sine bonis esse non possunt. Quia si bona non essent quae possint corrumpi, mala non essent quae corrumperent, cum malum non sit aliud nisi boni corruptio. Bonum igitur illud quod in nullo corrumpi potest, magnum profecto bonum est et perfectum. Illud vero quod sic corrumpi potest, vt ex omni parte bonitate sua priuetur, vbi desinit esse bonum quod corrumpere poterit corruptio amplius non erit.

1) Lees: carnis.

Sluiten