Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

DE TRIPLICI UBERTATE HUMANAE VOLUATATI8. L. II. C. 7.

hoe etiam quae est a miseria, quae est iusta poena consequens peccatum, sed non illam quae est a neeessitate. Haec enim est de natura voluntatis quae per peccatum potuit vulnerari, sed non poenitus amitti vel deleri. Alioquin non possit fieri hominis reparatio, si totum bonum naturae esset amissum vel corruptum. Ipse denique est ille homo, qui incidit in latrones, quem gratuitis quidem bonis, quae ante memorauimus, quae per gratiam creationis naturalibus addita fuerat >) pro eorum conseruatione, spoliauerunt, et in naturalibus bonis, quae sunt memoria, intellectus, et voluntas vulnerauel ijr runt, non prout sunt po-//tentiae, sed prout dicunt actus potentiarum, et abierunt semiuiuo relicto. Semiuiuus est ergo omnis bomo, et infirmus nullam habens vitae respirationem nisi naturalis, qui nondum est reparatus per gratiam. Sed nee per gratiam nemo perfecte sanatur in hac vita, nisi quando iuxta apostolum, mortale hoe induent immortalitatem, et corruptibile hoe incorruptionem. Quando deuicta morte infirmitas fuerit perfecte absorpta, et gratia per gloriam consummata. Tune enim perfecta erit libertas, quae nee vinei poterit nee praemi, quia tune habebit homo non posse peccare. Tertia est libertas a miseria. Jïullum enim primus homo in anima sentiebat timorem, quia eunctis praelatus erat, aut dolorem, quia omma ad nutum ei seruiebant, aut errorem, quia singulis rebus nomina imponens omnium rerum propter se conditarum, sed et suijpsius ad dei quantam sibi congruit cognitionem habebat, sicut de hijs omnibus et singulis principium Genes. testimonium perhibet. ïaciamus inquit hominem ad imaginem et similitudinem nostram, vt praesit piscibus maris et volatilibus coeli Et iterum. Omne quod voeauit Adam nomine animae viuentis, ipsum est nomen eius. Sic nee in corpore vllam habuit poenalitatem, propter eoncordem virium tam corporis quam animae armoniam, et loei in quo erat temperatam amoenitatem. Sed hanc amisit per peccatum, sicut illi praedixerat conditor suus, quod quando comederet de ligno vetito morte moreretur. Sic enim scriptum est Genes. ij. Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quacunque enim die comederis ex eo, morte morieris. Ex quo manifeste ostenditur, quod primus homo ante peccatum liber fuit ab omni miseria, quia immortalis fuit, non ex natura conditionis, sed ex beneficio conditoris. Quod beneficium notatur in praecepto illo affirmatiuo. Cum dixit. Ex omni ligno paradisi comede, inter quae ligna erat lignum vitae, ex cuius vsu fuisset homo immortalis, si non peccasset. Nee ille vigor inerat illi arbori, ex conditione naturae, praeter fructus aliorum lignorum paradisi, sed ex

1) Lees: fuerant.

Sluiten