Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

charitatis quae per spiritum sanctum humano spiritui infusa a inorte peccati animam resuscitat et ad vitam virtutum reformat. De qua per apostolum ad Romanos .v. dicitur. Charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Dicitur etiam haec voluntas motus animi gratuite infusus, ad distinctionem motus naturalis voluntatis qui est naturae animae increatus. Yel potest dici quod gratuita voluntas, est libertas volendi et potestas faciendi bonum supernaturale gratuite a deo donata. Et potest haec descriptio conuenienter accipi ex verbis apostoli ad Philipp . ij. Deus est qui operatur in nobis veile et perficere pro bona voluntate, quod duobus modis potest intelligi. Primodo '), vt sit sensus. Deus est qui operatur in nobis veile et perficere tale bonum, quod congruit fieri a bona voluntate, quale est bonum supernaturale. Quasi diceret, tale bonum quod excedit naturae facultatem, homo nee veile, nee facere posset, nisi deus donaret voluntatem qua vellet, et potestatem qua posset. Aliomodo. Deus est qui operatur in nobis veile et perficere, id est actus virtutis supernaturalis pro bona // voluntate, id est loco bonae voluntatis. Quasi alijs verbis diceret. Sicut naturalis voluntas est principium omnium quae naturaliter volumus et facimus, sic deus est principium omnium quae supernaturaliter volumus et facimus. Hoe autem quod posterius dixi, magis videtur habere sensus apostolieus. Ipse enim in omnibus suis epistolis laborat commendarc fidelibus gratiam domini nostri Iesu Christi, qua iustificati et reconciliati sunt deo patri, vt nemo meritis proprijs tribuat iustificationem suam, quam solus deus sua dignatione operatur.

De supernaturali libertate et potestate gratuitae libertatis Capitulum .xxvij.

_ _ . i . i • • 1 AiiAnflnnn nafii-

Jcut deus humanae voluntati in prima, uuiuiu»

ralem indidit libertatem et potestatem, sic in iustificatione impij

infundit deus voluntati supernaturalem libertatem et potestatem. Libertatem inquam, qua liberata a vinculis concupiscentiae libero se resoluit in amorem iustitiae. Potestatem vero, qua potest perficere opus iustitiae, quod amore est conceptum. De hac libertate dicit apostolus ad Galat. iiij. Fratres non sumus ancillae filij sed liberae, qua libertate Christus nos liberauit. Et Ioann . ix. Si filius vos liberauit vere liberi eritis. Et iterum ad Roman . viij. Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. Ecce qualiter scripturarum testimonia concorditer asserunt, per

1) Lees: Primo modo.

Sluiten