Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ex supernaturali potestate gratiae potest, quod naturali potestate non potuit. Gratuita vero voluntas quam spiritus sanctus per infusionem supcrnaturalis libertatis et potestatis naturali voluntati superaddit, est a qua procedunt motus vel affectus supernaturales, et exinde deo cooperante procedit opus virtutis exterius. Et sic causatur in homine meritum, cui non ex debito iustitiae, sed ex abundantia diuinae pietatis et misericordiae praemium tribuetur.

Ynde Augustinus ad Sixtuin presbyterum. Quid est hominis meritum ante gratiam? Cum oinne bonum meritum nostrum non in nobis facit nisi gratia. Quando ergo inter scripta doctorum scriptum inuenitur, quod meritum procedit a gratia et a voluntate, de gratuita voluntate intelligi debet quod dicunt Alioquin si de voluntate naturali velint intelligi, nullomodo sustineri potest. Etiam ') de voluntate per gratiam sanata capiendo eam infra limites naturalis sanitatis. Qualiter enim voluntas post corruptionem sanata poterit, quod ante corruptionem sana et integra non potuit. Tune enim absque supernaturali libertate et potestate per gratiam infusa mereri non potuit, sed solum in naturali bonitate perstitisse si voluisset. Pro cuius intellectu est sciendum. Quod gratia duo operatur in homine. Primum est quod voluntatem naturalem corruptam sanat a languore concupiscentiae, et liberat a seruitute peccati, et a reatu aeternae poenae. Secundum quod praeparat eam ad bouum et hoe dupliciter. Primo quod per infusionem supernaturalis libertatis et potestatis praeparat eam vt // por amorem iustitiae [qiüjr] bonum velit, quod ex naturali amore prius voluit. Secundo, quod voluntati ex amore iustitiae bonum volenti cooperatur, vt efficaciter velit, id est eius cooperatione ad effectum perducatur. Et sic gratia primo sanat et liberat voluntatem a malo. Secundo eam praeparat ad bonum, et hoe dupliciter. Primo, vt bonum velit. Secundo, vt bonum operetur. Primus effectus gratiae conuenit naturali voluntati, quae nihil facit ad meritum, quia vitare peccatum 'l) et si semper vitat poenam, tarnen non meretur semper gloriam. Duo autem secundi effectus gratiae conueniunt gratuitae voluntati, quia bonum veile et facere ex amore iustitiae semper meretur gloriam. Et istae duae voluntates sunt realiter inter se distinctae, et a se inuicem separabiles. Quia naturalis voluntas est de natura animae ab exordio ei concreata ad faciendum actus naturales, et ipsa est principium eorum quae naturaliter volumus et facimus. Ynde et ab anima separari non potest. Voluntas vero gratuita semper est

Weggelaten is: si velint intelligi. De zin: hunne meening kan evenmin aan genomen worden, als zij het willen verstaan enz.

2) „Vitare peccatum" is het onderwerp van den zin.

Sluiten