Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

DE ACTIBUS HUMANAE VOLUNTATIS. I,. II. C. 32.

De actibus humanae voluntatis et qualitatibus et circunstantijs eius.

Capitulum .xxxij.

DIcto de humana voluntate et de qualitatibus eius. Dicendum est de actibus et circunstantijs earum. Ybi notandum quod inter catholicos tractatores de actibus humanae voluntatis variae sunt opiniones et diuersae sententiae Quidam enim dicunt omnes actus voluntatis tam malos quam bonos inquantum sunt esse a deo auctore. Et ideo omnes inquantum sunt esse bonos. Et isti innituntur dictis beati Augustini in libr. lxxxiij. quaestion. vbi ait. Deus tantummodo boni causa est, quo circa mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est, quae inquantum sunt in tantum [r tijjr] sunt bona. // Et iterum in .i. libr. de doctrina Christiana. Ille 8ummus et primus est, qui omnino incommutabilis est, et caetera quae sunt nisi ab illo esse non possunt, et in tantum bona sunt inquantum acceperunt vt sint, haec ille. Ex hijs verbis sic concludunt. Actus voluntatis tam mali quam boni dum fiunt sunt, nemo autem negare potest eos non esse dum fiunt. Si ergo omne quod est, inquantum est bonum est, et actus mali sunt, ergo boni sunt. Et distinguunt inter actus voluntatis, et inter vitia actuum, sicut distingui solet inter substantiam vel naturam et inter vitia naturae. Et ideo dicunt actus malos esse bonos, inquantum sunt. Quia vt sic dicunt eos esse substantias. Sed dicunt eos esse malos, propter vitia quae in eis sunt, vitia actuum nominantes in directum ordinem per quem, et in debitum finem, propter quem fiunt. Hij etiam quosdam actus dicunt esse bonos ex genere, vt reficere esurientem, qui est de genere operis misericordiae. Dicunt etiam quosdam actus esse absolute et perfecte bonos, quosdam vero bonos ex causa et fine, sicut illi qui veniunt ex bona voluntate et tendunt ad debitum finem. Sunt alij qui dicunt voluntatem malam et actum malum semper esse peccatum, et nulla ratione posse esse bona, vel ex deo auctore esse, quia sine deo fiunt, vt dicitur Ioannis primo. Et sine ipso factum est nihil id est peccatum. Dicitur autem peccatum nihil, non quia non sit actio vel voluntas mala, quae aliquid est, sed quia separat homines a vero esse, et ad malum trahit, et sic ad non esse deducit. Qui enim a summi boni participatione recedunt, quod solum verum bonum est, merito non esse dicuntur. Et hij dicunt voluntatem malam atque actionem et loquutionem malam peccata esse, quia sunt preuaricationes legis diuinae et inobedientia coelestium praeceptorum. Dicunt etiam actus huiusmodi siue bonos siue malos non esse naturas vel substantias, et dicta beati Augustini prius allegata, dicunt esse accipienda de natura vel substantia, vt cum dicitur. Omnium quae suut deus est auctor, quae inquan-

Sluiten