Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VOLUNTAS, INTENTIO ET FINI8. L. II. C. 34.

hjjs actibus Qregorius in moralium. Peccatum quod ex peccato oritur, non solum peccatum sed et poena peccati est. Quia iusto iudicio deus cor peccantis obnubilat, yt praecedentis peccati merito etiam in alia cadit. Quem enim liberare noluit deserendo percussit. Et Augustinus super praemissis verbis apostoli. Praecedentis (inquit) est haec poena peccati, et tarnen etiam ipsa peccatum. Iudicio enim iustissimi dei traditi sunt, vt ait apostolus de quibusdam siue deserendo, siue aliomodo explicabili vel inexplicabili in passiones ignominiae, vt crimina criminibus vindicarentur. Et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa. Illa ergo peccata quae enumerat apostolus, quia de superbia sunt, non solum peccata, sed et supplicia sunt, haec ille. Quod vero praedicti actus inquantum sunt poena peccati sint boni. Augustinus ostendit in .i. libr. recta '). Yidendum est (inquit) ne male intelligatur quod dixi. Deus auctor mali non est, qui et omnium quae sunt auctor est, et inquantum sunt in tantum sunt bona. Et ne hinc putetur non ab illo esse poena malorum, quae vtique malum est hijs qui puniuntur. Sed haec dixi ita, sicut dictum est. Deus mortem non fecit, cum alibi scriptum sit. Mors et vita a domino est. Malorum ergo poena quae a deo est, malum est quidem malis, sed in bonis dei operibus est. Quoniam iustum est vt mali puniantur. Et vtique bonum est omne quod iustum est. Sic ergo dicitur deus non fecisse mortem, quia non fecit illud, pro quo mors infligebatur, id est s ij peccatum, haec ille. Sunt adhuc alij actus humanae // voluntatis, qui nee boni sunt ex se nee mali, sed capiunt suam bonitatem vel maliciam a causa ex qua procedunt, ab intentione per quam diriguntur, et a fine propter quem fiunt. Sicut sunt omnes actus indifferentes. Dicuntur autem omnes actus indifferentes non solum illi, qui procedunt ex motibus naturalium qualitatum, vt comedere tempore famis, quiescere tempore fatigationis etc. Verumetiam omnes illi, qui non sunt ita boni, vt nulla possent mala intentione corumpi2). Sicut sunt actus charitatis de quibus supra dictum est, vel qui non sunt ita mali vt nulla possint bnoa3) intentione ad bonitatem formari. Sicut sunt actus cupiditatis et ignominiosao peruersitatis. De quibus etiam supra dictum est. Omnes alij actus quorum bonitas vel malitia dependet a voluntate intentione et fine sunt indifferentes, vt reficere esurientem, vestire nudum, docere indoctum, et omnes tales. Est etiam notandum, quod non loquimur hic de bonitate actuum capiendo bonitatem, prout distinguitur contra maliciam, sed capiendo eam pro bonitate meritoria et remunerabili,

1) De Retractationes zijn bedoeld.

2) Lees- corrumpi. 3) Lees: bona.

Sluiten