Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

valeat deo seruire. In hoe facto illc principalis finis quietius deo 8eruiendi facit illum finem scilicet habere victus, nccessaria'),

licite intentuin ab actuali intentione scribendi libros pro lucro tem-//porali. Quia habere victus necessaria quamuis sit finis tem- xij' poralis, est tarnen in vltimum finem ordinabilis, et in hoe facto ordinatus in ipsum. Patet per apostolum .i. ad Corinth. x. Siue inquit manducati8, siue bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. Ecce manifeste tradit, quod corpori necessaria exhibere, quamuis sit actus de se simpliciter naturalis, potest tarnen meritorie in deum tanquam in finem vltimum ordinari. Exemplum secundi, vt praedicare verbum dei propter temporale lucrum, vt per illud lucrum actu praedicationis acquisitum possit indigentibus subuenire, vel praedicare verbum dei propter temporale lucrum, vt ex illo lucro habeat homo necessaria vitae, vt sic melius possit deo deseruire. In hoe facto, ille principalis finis melius deo seruiendi, vel per pietatis opera indigentibus subueniendi, non facit illum finem, scilicet temporale lucrum acquirere per praedicationem,

esse licite intentum ab actuali intentione praedicandi verbum dei.

Huius ratio est. Quia spirituale nullomodo referri potest aut ordinari tanquam ad finem. Neque bonum temporale quantumcunque magnum potest esse finis boni spiritualis, etiam si sit de minoribus bonis spiritualibus. Nam oportet quod finis absolute sit melior omnibus, quae ordinantur ad ipsum, eo quod finis est potissimum in vnoquoque. Sed temporale quantumcunque magnum non potest esse melius, quam spirituale bonum quantumcunque modicum et paruum, vt patet per se, et etiam auctoritate domini Mathe. vi. Primum quaerite regnum dei, et iusticiam eius, et haec omnia adijcientur vobis. Ybi distinctionem faciens inter bonum spirituale et temporale, bonum spirituale vocat substantiuum, bonum vero temporale adiectiuum. Praestantius vero est substantiuum quam adiectiuum, quia substantiuum designat naturam vel substantiam rei, adiectiuum vero designat accidens rei scilicet quantitatem, qualitatem, vel aliquid huiusmodi. Et vere regnum dei et iusticia eius, vel quodcunque aliud spirituale est substantiuum, quia per se subsistit, et per se sibi sufficit, nee indiget vt ad quodcunque aliud referatur. Ad quodcunque dico aliud a se, sicut est bonum temporale, quia spirituale bonum creaturarum inhaeret deo, et a quo est per participationem. Neque spirituale bonum bominis per se subsistit, nisi per vnionem eius cum deo, qui est esse om-//nium [x tijr] subsistentium. Sed neque spirituale bonum hominis bonum spiri-

1) Waarschijnlijk moet „victus'' als een genitivus worden opgevat. De komma tusschen „victus" en „necessaria" is dan misplaatst.

Sluiten