Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

homo post peccatum adae, qui ante peccatum mortalis dicebatur, mortuus inquam propter moriendi necessitatem, mortalis vero propter moriendi aptitudinem. Homo enim ante peccatum potuit mori, post peccatum necesse habet mori. Inter hos ergo mortuos homines Christus erat liber, quia nullam habuit moriendi necessitatem, sicut ipse ait. Potestatem habeo ponendi animam meam. Ynde sicut oblatus est quia voluit, ita spiritum tradidit quando voluit. Sicut Ioannes ait. Et cum accepisset acetum dixit. Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. De hac multiplicatione filiorum dei facta per spiritualem generationem meritam nobis Christi passione loquitur idem propheta capit. sequenti dicens. Lauda sterilis quae non paris, decanta laudem et hinni quae non pariebas, quoniam multi filij desertae, magis quam eius quae habet virum dicit dominus. Describit ibi propheta foecunditatem filiorum dei, generatam a deo per fidem Abrahae in synagoga, et foecunditatem filiorum dei generatam a deo per fidem Christi in ecclesia maxime ex gentibus congregata. Et vocat gentilitatem ante fidei confessionem, desertam id est, a deo quem hic vocat virum generantem derelictam, synagogam vero per fidem Abrahae, deo copulatam vocat maritatam et virum habentem. Sed quia Iudei in synagoga varijs ceremonijs et praeceptis deum colendi dediti, per ipsa opera legis se praesumebant iustificari, ideo sub ipsa magna vt videbatur foecunditate bonorum operum, paucos filios regni coelestis mater synagoga deo viro suo educabat, quia iuxta apostolum ad TÊoman * iij. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo id est nullus homo iustificabitur coram deo ex operibus legis. Gentiles vero quia vsque ad Christum a deo deserti nee praecepta viuendi nee ceremonias deum colendi acceperant, ac per hoe ab operibus bonis steriles permanebant, mox dum deo per fidem Christi, desponsati sunt, tanta multitudine filiorum dei per gratiam Christi, foecundari meruerunt, vt sicut stellae coeli prae multitudine non possent numerari, sicut ostenditur in actibus apostolorum. Et impleta est sententia prophetae, dicentis. Quam multi filij desertae, magis quam // eius quae habet virum, dicit dominus. Et ideo non Ci' est mirum quod propheta cum descripsisset modum humanae redemptionis, iustificationis et glorificationis futurum, per passionem et mortem verbi incarnati, et ex hoe secuturam tantam et tam subitam foecunditatem ecclesiae per spiritualem filiorum dei generationem, mirabatur de tam ineffabili liberalitate diuinae operationis. Quae ex solo gratiae suae beneficio nullis humanis meritis cooperantibus gentilem populum incultum, et nullo disciplinae vomere sulcatum subito tanta perfectione insigniuit, vt eos ad regni coelestis haereditatem idoneos acceptaret. Satis vt reor ostensum est,

Sluiten