Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

OBIECTIO QUORUNDAM CONTRA PRAEMI8SA. L. III. C. 11.

Obiectio quorundam contra praemissa.

Capitulum .xi.

QVidam minus sane scripturam sanctam intelligentes obijciunt, quod per praecepta euangelica data est hominibus cognitio dei, et tantus infunditur amor iustitiae, vt qui ea perfecte seruant, omnem implent iustitiam, eo quod omnem impleant legem, sicut ostendit apostolus ad Galat. v. Qui diligit proximum, legem impleuit. Et Mat.xxij. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoe est maximum et primum mandatum. Secundum autem est simile huic. Diliges proximum tuum sicut teipsum. In hijs duobus mandatis vniuersa lex pendet et prophetae. Ecce aiunt. Nonne omnem implet iustitiam, qui omnem implet legem? Nihil potest deus per viam iustitiae amplius ab homine exigere, quam vt faciat omnia quae illi facere praecepit: Sed qui diligit dominum deum suum, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, et proximum suum sicut seipsum, facit omnia quae illi deus facere praecepit. Quare merito dicendus est ille omnem implere iustitiam. Ad quod dicendum, quod tales si scripturam sanctam sane intelligerent, hoe insanum sentire non haberent. Nihil verius dici poterit quam hijs impletis praeceptis, omnem impleri iustitiam. Sed non attendunt quanta sit difficultas haec praecepta secundum euangelicae legis perfectionem implendi. Denique aliter implentur haec praecepta a viatoribus in via, et aliter a comprehensoribus in patria. Vtrobique tamen eadem praecepta Diligit dominum ex toto corde iustus ex fide viuens, et diligit dominum ex toto corde iustus deo in patria fruens, sed non aequali dilectionis perfectione. Sicut ostendit apostolus. Yidemus nunc per speculum et in enigmate, tune autem facie ad faciem. Et iterum prima Ioannis .iij. Charissimi nunc filij dei sumus, sed nondum apparuit quod erimus. Cum autem apparuerit similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Hijs verbis edocemur, in hac vita posse nos deum per fidei lumen cognoscere, et ob hoe etiam ex Dir fide per dilectionem operante diligere. Sed sicut multo perfectius sumus eum cognituri cum videbi-//mus eum sicuti est, sic et multo perfectius sumus dilecturi. et tamen illa perfectior dilectio, non erit nisi diligere ex toto corde. Et ideo ex toto corde perfecte non diligit, qui ex fide diligit, eo quod ille primum perfecte ex toto corde diligit, qui iam per speciem ambulans fruendo diligit. Sicut de hijs Augustinus ait in de littera et spiritu, tractans illa verba saluatoris. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua etc. Quid inquit verius, quam hijs impletis impleri omnem. Verumtamen qui hoe attendit etiam illud attendat, quod in

Sluiten