Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quam charitas viae. Differre possunt secundum quantitatem, sed non secundum substantiam vel realitatem. In re vnum sunt, in quantitate differunt. Quia si in re vnum non essent, frustra diceret Apostolus quod charitas nunquam excideret. Secundo quod lex euaugelica sit lex perfectae libertatis, patet auctoritate Iacobi apostoli, in primo capittulo canonicae suae dicentis de lege euangelica. Qui per-//spexerit in lege perfecte libertatis et permanserit, [Fiijr] non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit Yocat Apostolus legem, id est, regulam christianae religionis legem perfectae libertatis, non solum propter hoe quod ad veram libertatem gloriae filiorum dei suos obseruatores disponit,

verum etiam quia in praesenti vita suos obseruatores ab omni coactione et necessitate liberat, neque enim potest a quoquam nisi per veram libertatem amoris obseruari. Quod coapostoli eius Pauli sententia ad romanos ,xiiij. confirmat dicentis Omne quod non est ex fide peccatum est. Quod secundum Augustinum alijs verbis est dicere Omnis actus christianae religionis qui non procedit ex fide per dilectionem operante peccatum est. Propter quod idem Apostolus admonet ad Galat. iiij. dicens. Fratres, non sumus ancillae filij sed liberae. qua libertate christus nos liberauit. State et nolite iterum iugo seruitutis contineri. Et iterum cap .v. Vos in libertatem vocati estis fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus seruite inuicem. Omnis enim lex in vno sermone impletur. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In hijs verbis dupliciter ostendit apostolus libertatem christianae religionis. Prima a libertate originis. Origo libertatis euangelicae est ordinatio diuinae voluntatis, qua deus voluit euangelicam legem esse liberam. et per omnia libertati diuini amoris conformem.

Sicut legittima vxor est voluntati viri per libertatem amoris conformis. Hoe notat Apostolus cum dicit. Fratres non sumus ancillae filij sed liberae, qua libertate Christus nos liberauit. Denique omnes Christifideles per gratiam Christi ex deo generati ab hac libera ordinatione diuinae voluntatis processerunt, sicut filij synagogae ab eadem diuina voluntate sub iugo seruitutis sunt ordinati, propter quod subdit Apostolus. State scilicet in libertate diuini amoris, et nolite iterum iugo seruitutis contineri. id est, sub libertate amoris nolite premi seruitute timoris. Secundo ostendit Apostolus libertatem christianae religionis ex effectu diuinae vocationis et elèctionis Elegit enim deus omnes christifideles vt sibi seruiant per amoris libertatem. hoe notat apostolus cum dicit. Vos in libertate vocati estis fratres, tantum ne libertatem detis in occasionem carnis. sed per charitatem spiritus seruite inuicem. In quibus verbis duplicem Apostolus II desipnat libertatem, vnam malam et fugiendam, quam [F tij r]

Sluiten