Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

super II omnes qui audiebant verbum, sit ipsa charitas de qua Hij' scriptum est, prima Ioannis , iiij. Deus charitas est. Et de ipso spiritu sancto, statim subditur. Et obstupuerunt ex circuncisione fideles qui venerant cum petro, quia et in nationes gratia spiritus sancti effusa est. Ecce qualiter scriptura pro eodem accipit spiritum sanctum et gratiam spiritus sancti, sicut pro eodem accipit spiritum sanctum et charitatem dei, de qua ad roman. v. dicitur. Charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis Yt manifeste intelligamus, quod dum mentes fidelium spiritu sancto replentur, donum quod ex eius praesentia mentibus infunditur, vnum esse et indiuisum, quamuis aliquando charitas, aliquando gratia nominetur. Nihil ergo refert, quod renouatio hominis a vetustate vitiorum in nouitate virtutum, per gratiam vel per charitatem fieri dicatur. Ad idem etiam facit exemplum de Cornelio et qui cum eo erant posito l), de quibus scriptura vt patuit dicit, quod acceperunt spiritum sanctum antequam baptizati essent,

ex sola fide per dilectionem operante. Si ergo renouatio hominis solummodo fit per gratiam cum virtute sacramenti, qualiter Cornelius cum suis renouatus et sanctificatus est, per donum charitatis diffusum in cordibus suis, per spiritum sanctum qui cecidit super eos? Et qualiter verum est quod Petrus dixit ad coapostolos suos de, fidelibus ex gentibus conuersis. Fide purificans corda illorum? Cum vtique notum sit fidem eam ibi accipi. de qua dicit Apostolus ad Galat. v. Neque circuncisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur, Constat ergo ex praemissis,

quod obiectio domini Pauli episcopi burgensis contra dicta in hoe tractatu de nouitate mandati dilectionis, nulla est et inualida.

Alia obiectio Thomistarum contra dicta in septimo capitulo de nouitate mandati dilectionis,

Capitulum nonum.

THomas prima secundae quest. cviij. contra ea quae de nouitate mandati dilectionis in septimo capitulo dicta sunt, contrariam ponit sententiam dicens Lex noua quae est lex libertatis supra praecepta addidit consilia, quae in optione eius cui dantur ponuntur. In veteri autem lege, quae erat lex seruitutis, non dabantur consilia, sed tantum praecepta, quae necessitatem important, vnde de duobus praeceptis charitatis, in quibus tota lex et prophetae pendent // vt patet Matth . xxi. Ea quae sunt de necessitate salutis [H tij'] implenda in veteri lege ad plenum continentur. De primo Deute-

1) Men leze „positum" of „positi".

Sluiten