Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quis in suas aedes recipiet ? aut quis quippiam lucelli afferet ignotis et despectis? sin ibi relinquam, quid illa sine marito, illi sine patre, cum adhuc sint paruuli et balbutientes, facere possint? Quare nihil restat quam ut illi maritus, illis pater restituatur, aut si secus, ut uel ostiatim mendicemus, uel laqueum queramus quo suspendamur, sed satius ac longe optabilius esset miseris quamcunque oppetere mortem, quam cum pudore in extrema uiuere penuria, Supplicauit misella mea uxor, (quod et tuam Reuerendissimam paternitatem non ignorare credimus) iterum atque iterum pro mariti restitutione, videlicet ut saltem prioris famae integritati redditus, totam ciuitatem Antuerpiensem, commutatione bruxellensis habeat loco carceris, huiusmodi petitionem vester Senatus, literis priuatis remisit in decretum seu aduisamentum (ut sic loquar) francisci hulstani, Ille decretum suum in hunc usque diem, in graue nostrum dispendium, nouis subinde excusationibus protaelat, quotidie rogamus, obsecramus, nihil proficimus, nihil impetramus, tametsi Christo teste se toties nobis misericordem fore pollicitus sit, at ubi pollicita misericordia, si tantillum quod petimus non praestat? nempe decreti sui aeditionem, sed dicit nondum esse tempus, quando ergo erit tempus P sic posset expectatio nostra protrahi usque in septennium, Dicit vndique nouos suppullulare errores, quid haec ad nos? Si aly nonnulli quibus neque uxor, neque liberi, hoe est quibus tantum non est miseriae pondus, qui etiam forte grauius me peccauerunt, post resipiscentiam dimissi sunt, cur ego uel solus hac tam honesta conditione non dimittor? qui iure communi et dimittendus et restituendus sum, siquidem (ut tua paternitas non ignorat) sacrorum canonum lege cauetur, quod et doctores affirmant, et christianae mansuetudini, et euangelicae pietati consentaneum est, in lapsum resipiscentem, non esse ferendam sententiam, quae si lata sit eam esse nullam, ac illum esse restituendum, Si non habet potestatem decernendi de me, citra caesaris cognitionem, cur hactenus differt respondere litteris ab Senatu vestro ad eum cum uxoris supplicatione missis ? Cur cum litterae ei redditae essent, promisit uxori, se ante decem dies decretum suum aediturum P Cur captiui augustiniani, alijque nonnulli post resipiscentiam non sine suo decreto dimissi suntP et cur suo consilio me iuuare non posset, cuius eiusdem consilio sententia aduersum me lata est? ut plane constat ex tenore eiusdem, et quando unquam potior occasio iuuandi me, quam nunc, cum horum tumultuum origo, nempe augustiniani, Antuerpia pulsi sunt? Certe non puto esse quenquam, qui credat vestrum senatum ab illo suum petijsse decretum, si idem Senatus ut est circumspectiasimus, non praesciuisset illi esse potestatem decernendi, alioqui quisquis aliter credit, vestri Senatus

Sluiten