Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Tales nihil impetrant, quia a uoluntate peccandi amore iustitiae non recedunt. Iuxta illud Esaie. 1. Cum multiplicaueritis orationes uestras non exaudiam uos, quia manus uestrae, id est, opera uestra, plenae sunt sanguine, id est, peccatis. Alio modo ex amore iustitiae. Sicut illi qui ob hoe orant remissionem peccatorum, quia dolent deum offendisse quem suis actibus debuerant uenerari. Hij orantes. Dimitte nobis debita nostra: volunt dicere, id est, purga in nobis omne quod tibi displicet in nobis, ut hoe malo remoto tota uita nostra tibi seruiat: ita quod per nos de caetero nihil fiat quod oculos tuae maiestatis offendat. Tales semper impetrant quod petunt. Psalm. Desiderium pauperum exaudiuit dominus: praeparationem cordis eorum audiuit auris tua.

Obseruatio Euangelicae le gis dupliciter potest fieri. //

Fo. 23' /"iPera Christianorum secundum Cbristianam religionem dupliciter V/ considerari possunt, prout parabolice ostenditur in filioprodigo. Yno modo ut opera mercenariorum pro mercede domino suo seruientium: sicut illi de quibus ibidem dicitur. Quanti mercenarij in domo patris mei abundant panibus. Hoe modo seruantes praecepta legis Euangelicae et domino seruientes non merentur aeternam uitam. Iuxta illud Ioannis. Seruus non manet in domo in aeternum. Alio modo, ut opera filiorum ex amore patris pro eius honore et promotione laborantium. Sicut ille de quo ibidem subditur. Ecce tot annis seruio tibi, et mandatum tuum non praeteriui. IIoc modo seruantes praecepta legis Euangelicae digni sunt aeterna retributione, quia filij sunt, et filius manet in domo in aeternum. \nde et ibidem subditur. Fili tu semper mecum es et oinnia mea tua sunt. Luc. 15. Concluditur ergo quod quamuis non liceat deo seruire propter aeternam uitam, quia hoe fieri non potest cum amore filiali. Seruire tamen deo amore filiali sine respectu cuiuscunque mercedis: efficit aeternae uitae haeredem et possessorem. etc.

durum. 9^ Comparatio triplicis status animae ad ferrum, secundum triier- nigruin. plicem eius distinctionem, et qualis sit anima in statu naturae rum frigi. gratiae et gloriae.

duin (1 Nota tres sunt status animae rationalis scilicet status naturae, et status gratiae, et status gloriae, et in singulis horum anima ad maiorem decorem et similitudinem dei perducitur, quod comparatiue in ferro uideri potest. Nam ferri est, quod sit durum, omnibus In statu na- resistens et uniuersa domans, et quod sit nigrum propter multam ture Pertina- eius soliditatem, et quod sit frigidum. Sic anima in statu naturae,

Sluiten