Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

spiritus unctione delibuti, et Christo Iesu per mortem eius in quam baptizati sumus in authorati '). Scriptum est enim, et erunt omnes theodidacti. At sacerdotes, quos ordinatos dicimus ex ecclesiae instituto, ut pax // christiana et ordo certus constaret, uerbum dei pag. 18. publice administrare habent, quod dum faciunt dispensatores tantum agunt uerbi, non imperatores auctorésue, Iuxta id Apostoli, l.Corinth.4 Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei. Cui sententiae adde Ciprianum scribentem, confratri suo Cornelio, hoe est summo pontifici, Sacerdotes, inquit, id est dispensatores, populi uniuersi suffragio in pace deliguntur.

Propositio sexta.

Confirmatio et extrema unctio non sunt a Christo instituta.

Haec propositio est haeretica, et pro prima Condemnatio parte est error Albigentium et Vuicleuistarum, Parrisienpro secunda uero est Heracleonitarum2). sium.

Vt donem epistolam quae Iacobo asscribitur canonicis scripturis Confutatio annumerari, de qua tarnen probabiliter est dubitatum, ut patet per condemnatiodiuum Hieronymum in cathalogo uirorum illustrium, attamen unc- nis.

tionis extremae usum pro sacramento haberi k Christo, non pro- Hieronymus. batur, Neque enim hic Iacobus audet adiungere (quemadmodum Iacob . 5. Paulus) ego accepi è, domino, quod et tradidi uobis. Augustinus Augustinus. Iacobum interpretatur hoe loco, sed longe diuerso modo sermone .212. ubi dicit, Quoties aliqua infirmitas superuenerit, corpus et sanguinem Christi ille qui aegrotat accipiat, et inde corpusculum //

suum ungat, ut illud quod scriptum est, impleatur in eo, Infirma- pag. 19. tur quis in uobis inducat presbyteros, ut orent super eum ungentes cum oleo, Hic perspicuum fit per dei unctionem, eucharistiae sacramentum designari, tantum abest, ut sancti doctores hunc dei3)

usum sacramenti uocabulo celebrarint. Quod si omnino conuinci possit ex sacris literis esse sacramentum a domino institutum, id tarnen ex Scliolasticorum sententijs probari non posset, dum ipsi extinguunt unctionis rationem, contra Apostoli mentem, non parui criminis rei fiunt. Sic habet ille, Infirmatur quis in uobis, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum in nomine domini. Et obsecratio fidei saluum reddet laborantem, et eriget

1) Lees: inauthorati, ingelijfd.

2) Heracleonieten, aanhangers van Heracleon, zijn eene gnostieke secte. O. a. dienen zij aan de stervenden eene bijzondere soort van zalving toe onder het uitspreken van eene geheimzinnige wijdingsformule : Epiphanius, Adversus haereses, L. 1, T, III, haer. 36, bij Petavius, p. 263.

3) Waarschijnlijk moet hier en in den vorigen regel in plaats van „dei" „olei" gelezen worden.

Sluiten