Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sumitur ipse totus Christus. Sed si in altera tantum sumeretur ad alterius tantum, id est animae uel corporis, non utriusque pariter tuitionem ualere significaretur. Ex quibus uerbis aperte constat tyrannos esse hodie episcopos, qui licet corpori medeantur per corpus Christi, sub quo et sanguis eius sacratissimus continetur, attamen animam (iuxta Ambrosium) sanguinem non specialiter propi- Ambrosius. nantes, interimunt. Quae enim peruersitas, concedere communi popcllo, maius, hoe est rem sacramenti, et negare minus, hoe est signum uisibile. Quid quaeso solis laicis unitatis sacramentuin diuiditur, quod nisi integrum a missarijs sacerdotibus percipiatur, peccatur letaliter secundum M. N. An non et pro laicis Christi san- Matth. 26. guis effusus est? Hic est, inquit, sanguis meus qui pro uobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Bibite ergo ex hoe omnes, scilicet pro quibus effundetur. An personarum respectus Act. 10. & apud deum ? Haud quaquam, Petro dicente, Qui nouit corda deus .n. testimonium praebuit gentibus, Dans illis spiritum sicut et nobis,

nihilque discreuit inter nos et illos. Quapropter si hominum mandatum contemnens, peccat mortaliter, non uideo quomodo a mortifero excusari pote-//rint piaculo, qui contra domini praeceptum, pag. 39. bibite ex hoe omnes, negant laico deuote expetenti communionem l.Corinth.11. sanguinis Christi. qua audacia beatus Ciprianus infinitique orthodoxi Ciprianus. patres, hoe subditis actitandum iusserunt, posterisque in scriptis reliquerunt, si non dominicae autoritatis iussionem hac super re,

ex originali eius institutione acceperunt? Cur sancti patres posteritati commendarunt, imö praeceptum uoluerunt utriusque speciei participationem, si Christi exemplar hic non sectantur. Bene dicit Ciprianus lib. Epistolarum .2. epist. 3. ad Cecilium. In sacrificio quod Christus instituit, non nisi Christum sequendum esse, Ytique id nos, inquit, audire et facere oportet quod Christus fecit, quodque faciendum esse mandauit, cum ipse in Euangelio suo dicat: Si Iohann. 5. feceritis quae mando uobis, iam non dicam uos seruos, sed amicos.

Et quod Christus debeat solus audiri, pater de coelo testatur, dicens:

Hic est filius meus dilectus in quo bene sensi, ipsum audite. Quare Matth. 1. si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid aliquis ante nos faciendum esse putauerit, sed quid qui, ante omnes est Christus, prior fecerit. Et abrogans inolitas malas consuetudines,

Neque enim, inquit, hominis consuetudinem sequi oportet, sed dei ueritatem. cum per Esaiam prophetam deus loquatur et dicat: Sine Esai. 7.

caussa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes. Matth. 15. Et iterum dominus in Euangelio hoe idem repetit, dicens: Reijci-//tis pag. 40. mandatum dei ut traditionem uestram statuatis. Et in alio loco ponit et dicit: Qui soluerit unum ex mandatis istis minimis, et sic Matth. 5. docuerit homines, minimus uocabitur in regno coelorum. Quod si

Sluiten