Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tur, & cuius exemplo tantum distant nostri personati Episcopi, pag. 118. quantum ab oriente, // occidens qui dum suae potestatis, et commissae legationis pomeria latius extendunt, sese praedicant, non ut Paulus Christum dominum, et hunc crucifixum.

DE SATISFACTIONE.

Peccata deus, et semper, et gratis remittit, atque condonat, nihil a nobis inuicem requirens, quam ut in posterum bene uiuamus,

Condemnatio Parrisiensium.

Haec propositio est a sententia sanctorum doctorum aliena, fideles, uana et s t u 11 a c o n f i d e ntia, a debita satisfactione pro peccatis, retrahens et haeretica.

Confutatio condemnationis.

Psalm. 55. Dicit propheta. Pro nihilo saluos facies illos, Gratis iustificamur Eom . 3. secundum Paulum. Bonorum nostrorum non eget dominus, Dauid Psalm. 15. teste. Augustinus in capite satisfactio. Satisfactio, inquit, poenitenAugnstinus. tiae est peccatorum causas excidere, et de caetero eis aditum non indulgere. Haec unè est satisfactio, quam et Christus exegit, ut Iohann. 8. scilicet amplius non peccemus, dicens adulterae, Yade et ainplius noli peccare, crucem carnis mortificandae ei imponens. Qui ergo amplius non peccat, excidit causas peccatorum, crucem post Christum baiulans, propriaque membra mortificans, et proinde satisfacit. Quid bic possunt indulgentiae, quid oblationes, quid pecuniae, // pag. 119. quid alia aucupia pecuniaria in Ecclesia frequentata P Si non possunt caussas peccatorum excidere, si non possunt carnem mortificare, si non possunt augmentum gratiae dare? Nisi, inquit, domiLucae. 18. nus conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum coelorum. Num indulgentiae Papisticae, num pecuniola Hieronymus. possunt hoininum corda naturaliter elata inflectere. Diuus Hieronymus Matth. 16. de hac memorat satisfactione. Qui deponit ueterem hominem, cum actibus suis denegat semetipsum, dicens: Yiuo iam non ego, uiuit uero in me Christus, tollitque crucem suam, et mundo crucifigitur. Qui autem mundo crucifixus est, hic sequitur dominum crucifixum. TIaec, inquam, est satisfactio Euangelica, expoliatio ueteris hominis, et mortificatio membrorum quae sunt super Lunae. 7. terram. Quam passim iniunxit saluator. Yade amplius noli peccare.

Ille non peccat amplius et non efïicitur reprobus, qui corpus suum redigit quantum potest in seruitutem. Iudicet his lector an non mendacijs impudentissimis, mendaces, apostoli hanc propositionein mendaciter assertam et doctorum sententijs aduersam mentiantur. Interea autem fateor longe aliam esse rationem de criminum poe-

Sluiten