Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

bens, sacram scripturam, quam acceperat hypotiposin appellat, unde petendum sit cuiusque rei maxime diuinae iudicium? Et certe tam studiose in hoe incumbit apostolus, ne alia admittant dogmata, ut sic scribat Galatis, qui se transtulerunt ad aliud Euangelium, quam tralat. 1. Paulus praedicarat, Verum, inquit, si nos aut angelus è coelo praedicauerit uobis euangelium jj praeter id quod praedicauimus uobis, pag. 193. anathema sit. Quemadmodum ante diximus, et nunc iterum dico.

Si quis uobis praedicauerit euangelium praeter id quod accepistis, 2. Iohann . 2. anathema sit. Et Iohannes item uetuit, ne quorumcunque doctrinis aures accommodaremus. Si quis, inquit, uenit ad uos, et hanc doctrinam non adfert, ne recipiatis eum in domum, nee aue ei dixeritis, Qui enim dicit ei aue, communicat operibus eius malis. Ecce non est in domum nostram admittendus, qui extra uerbum dei aliquid adferat. Quibus motus rationibus Panormitanus in ca. Sig- Panormitanificasti de elect. ') fidenter dicit. Plus credendum uel simplici laico, scripturam producenti, quam toti simul concilio, et non impie sentit uir ille. Verbum enim domini, concilijs non est subiectum,

nee moror quod patres ita instituerunt, quae etiam longo usu obseruata, uim acceperunt legis. Nam propheta me terrefacit ne legem aliquam putem solidam, quae uerbo dei non astruatur, quia patres ita censuerunt. In praeceptis patrum uestrorum, inquit Ezechiel, Ezech. 20 nolite incedere, et iudicia eorum nolite custodire, tantum in praeceptis meis ambulate, et iudicia mea custodite, et facite ea. Qui Iacob. 1. indiget sapientia, non consulat concilia, sed postulet a deo in fide nihil haesitans, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. No- Psalm. 145. lite, inquit, psaltes noster confidere in principibus, in filijs homi- Psalm. 32. num, in quibus non est salus. Solo enim uerbo domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius // omnis uirtus eorum. Multi pag. 194. coëgerunt concilia, sed non potuerunt stabilire, quia uerbum domini non exhibue eunt') in concilium. Facessat hic Palpus 3), quo papae supparasitamur, papam esse supra concilium, et execretur uox eorum, qui uerbum domini concilijs commissum, et subditum garriunt. Papa non est illa clauis Dauid, qui aperit, et nemo claudit, Esai. 22. claudit et nemo aperit. Fundamentum Christus Iesus est, et nemo 1. Corinth. 3. potest aliud ponere, praeter id quod positum est. Ego, dicit domi- Luc. 22. nus, dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes aduersarij uestri. Equidem uel ab asina uerbum domini excipere non dedignarer, nedum k papa uel homine. Hoe diceres magne

1) Bedoeld is Panormitanus' bespreking van een tekst in de Decretalen van Gregorius IX, nl. c. 4. X. de elect. (1. 6).

2) Lees: exhibuerunt.

3) Laat het nu uit zijn met de vleierij.

Sluiten