Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quoque sententia, spem // non ex meritis, sed merita ex spe pro- pag. 207. uenire certum est. Et tamen spem definientes uertunt hanc sententiam sibique contradicunt, spem ex meritis producentes. Sed et illud capiant. Spes solum ex meritis prouenit, nullus ergo peccator sperabit, sed solus iustus meritorum plenus. Quis turn ad poenitentiam conuertetur? Vbi erit iustus, si nullus peccator poeniteat? Aut quomodo poenitebit, nisi speret misericordiam dei? An dicendum est morituro peccatori? ') Absit a te, noli sperare, non habes merita, ex quibus tibi spes possit prouenire? Vide quo redigat haec doctorum deplorata caecitas.

DE POENA HAERETICORVM:

Haereticos comburi est contra uoluntatem spiritus.

Condemnatio Parrisiensium.

Haec propositio est falsa, contra uoluntatem spiritus diuini asserta, et errori Catharorum,

et V a 1 d e n 8 i u m consona.

Confutatio condemnationiB.

Quicquid est contra uerbum dei, est contra uoluntatem spiritus,

haereticos comburi, est contra uerbum dei, aut certe non cum uerbo dei. Subsumptum 2) probatur per hoe. Sinite utraque cres- Matth. 13. cere. Quod uerbi Hieronymus, de haereticis omnino ferendis expo- Hieronym. nit. Et ad Galatas Apostolus. Fratres, si praeoccupatus fuerit homo Gralat. 6. in // aliquo delicto etc. ne et tu tenteris. Non est enim peccatum, pag. 208. quod fecit homo, ait Augustinus, quod non posset facere alter homo, Augustinus. si deus desit. Sic si spirituales sumus, magis cogitare debemus,

quomodo seruemus peccatorem, quam quomodo perdamus. Et alibi Titum. 3. Apostolus, Sectarum autorem, quem haereticum uocamus, post unam et alteram admonitionem fuge, sciens quod euersus est, qui huiusmodi est, ut peccet per se damnatus. Non dicit preme, urge, perde,

denique ignibus exure. Supportate inuicem, ait, in charitate. Ipse Matth. 5. deus benignus est, qui pluit super iustos et iniustos, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Itidem et nos debemus non immites esse erga proximos. Quod si omnino indignus est, cui benefiat, haereticus, te tamen dignum est, quisquis christianum geris pectus, ut non male huic preceris. Sic enim Hieronymus ad Hieronymus. Galat. 4. in fine. Nunquam spiritualis persequitur carnales 3), sed ignoscit ei, quasi rusticano fratri, scit enim posse proficere ad tem-

1) Een dubbele punt zou hier beter passen dan het vraagteeken.

2) Bedoeld is het laatstvoorgaande rededeel.

3) De zin zou hier „carnalem" vereischen.

Sluiten