Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gius legum doctor, Equidem quando de monarchijs facta est inquisitio, pulcherrimum foret hic Philonis atque Annij monumenta referre, quando praeter unum Philonem nescio, quis hic sit alius probata fide chronographus. Yerum multa euoluere non sinet temporis ratio. Igitur quod // patres optimi nituntur Christo, iuxta pag. 270. assumptam humanitatem regnum asserere, uel hoe solo nomine Christi gêneauidebitur absurdissimum quod per Nathan, non per Solomonem logia. Christus ducat originem. Quin et sacratissima uirgo Maria, non per Solomonem traxit alta principia, sed per Nat ham, ut intelligant patres nostri, Israëliticum regnum, iuxta assumptam carnem nunquam contigisse Christo, quando unica Salomonis posteritas succedania functione illi regno semper sit substituta. Christus autem quoniam ex linea Nathan ducebat originem, inter eos erat, quos I hilo atque Annius, Ahiasarim dicunt fratres uidelicet atque nepo- Ahiasarim. tes Salomonis, quos ita uocabant Hebraei, quod poterant euocari in regnum, si Salomonis posteritas defecisset.

Cum Christus et uerbo et exemplo altissimam docuerit paupertatem, ad supremam in temporalibus monarchicam dignitatem simplex religiosus nequaquam inhabilis est, quo fit ut ciuile dominium super uniuersum orbem habere potest.

Et hoe Corrolarium ita eludo. Cum Christus et uerbo et exemplo,

fugent dignitatem publicam, certe eatenus inhabilis est, quatenus Religiosns inChnsti uolet esse imitator. Religiosus igitur, qui absolutum profi- habilis est ad tetur christianismum, tota uita inhabilis est. Maiorem ') sic assero. monarchicam Exemplo fugit, Iohan. 6. uenerunt ut raperent et facerent eum dignitatem. regein etc. Lector, ltex esse noluit, ideo rex // non fuit? Quae pag. 271. consequentia? Doctor Aberingius. Certe optima, alioqui quis inuituin coegit imperium suscipere? quando et in iudicem uocatus,

iudex esse noluit. Lucae .12. Hoe exemplo docuit fugiendos honores etiam ultro oblatos tantum abest, ut cuiquam liceat Christiano caeca ambitione uenari negatam monarchiam, ut olim Constantinopolitanus antistes Ioannes, Yerbo quoque docuit Christus hunc dignitatis apicem fugere. Matth .17. Principes gentium dominantur eorum, Non ita erit inter uos, sed quicunque uoluerit inter uos esse maior etc. Magister noster. Non his uerbis Christus Apostolis interdixit orbis monarchiam, sed tacite submonuit apostolicos satrapas, ne ethnicorum principum more, impia tyrannide suos praemerent, non ethnicorum more dominaretur. Abe. Mihi certe id non prohabitur 2), cum dicat Christus. Quicunque uoluerit inter uos esse maior, non ait, quicunque uoluerit inter uos exercere

1) NI. den „maior" der redeneering.

2) Lees: probabitur.

Sluiten