Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

DE CAVSSA LVTHKRI.

581

quid habes quod obijcias, age refellas et conucllas meam sententiam, idque uerbo dei, et tum pali//nodiam k me expectare licebit, pag. 317. atque amanter sum accepturus, si pro Christiani doctoris officio, et charitatis fraternae debito, mihi scripturae sensum recluseris, alioqui in hac sententia persistere cerum ') est.

*| De causa uero Lutherana probata, nihil expecto sanctimoniae, De causa M. et rursum de improbata, nihil timeo damni, qui in hominibus glo- Lutheri. riandum cum Apostolo non puto. Et qui quorumcunque hominum nomina, titulos, magnificentiam, primatum, personas, splendorem, 1. Corinth. 1. et item humilitatem, obscuritatem, tenuitatem, neglectum, iuxta aestimo, quippe ut laruas et spectra, imö ut res nihili, et mundi quaedam proiectamenta, Quam mentem ex paulinis hausi literis,

qui docet deum personam hominis non accipere, qui testatur nihil Galat. 2.

esse plantantem, nihil esse rigantem, qui secundum faciem iudicandum negat, qui denique omnem et legalem, et humanam iusti- 1. Corinth. 3. ciam et mundi lucra dispendia uerius esse quam compendia aperte Philipp. 3. confitetur, quo sibi Christum lucrifaciat, in nullius hominis uerba sum iuratus, humanae doctrinae, si aliquando nomen dederim, iam tamen exauthoratum glorior, et repudium, remitto philosophorum nugalibus, Solum enim uerbum dei est uirtus ad salutem omni credenti. Esto uel saxum uel asinus, qui uerbum administret, uerbo Roman. 1. equidem faciles aures inclinabo, reiecta et contemptius habita persona docentis, Non facit mihi fidem Lutheri nomen, ut uera eredam quaecunque scribat (neque id sibi optat) sed euangelium audio,

et testem spiritum, quem // in penetralibus animi gero praesentis- pag. 318. simum consultorem, Sic neque in totius etiam scholae sententiam pedibus eo, quod sic schola uel tota sentiat, aut nugetur, hoe est enim in homines confidere, in quibus non est salus, hoe est, in psalm. 145 homine spem ponere, quod execratione dignum clamat propheta,

Verum audio, quid in me loquatur dominus, cum uox hominis aures eminus ferit, Et ministri hominis uerbum ad sacras literas,

ceu ad amussim lapidem inflecto, tum non delirante amussi, probo structuram, quae non iam hominis, sed dei sit, Iuxta illud, Qui 1. Corinth. 3. incrementum dat deus. Et alibi, Dei plantatio estis, dei aedificatio estis, Quo aequilibrio, si et scholicorum innumera nugamenta, logomachiasque appenderes, uideres quam ridicule, quam deformiter,

imö quam pugnanter apprehenderentur ad scripturae regulam, ceu 2.Corinth.6. lancibus examinanda, Nihil luci cum tenebris, male componitur deus cum belial, ex diametro pugnat mendacium hominis cum uero dei uerbo, Haud quaquam igitur mihi placeo Lutheri nomine, sed Psalm. 129. sustinuit anima mea in uerbo domini, quod potest seruare animas

1) Lees: certum.

Sluiten