Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

[6 iij']

Pax vniuersalis

Saecula aurea

Vnus pastor. Ynnm ouile. [6 iij •]

Compositis ans, trepidique, et mente profusa Rite precabamur, libamina sacra ferentes,

At postquam tristi mutato sydere, dulces Spirarunt Zephyri, et velis, fluctuque secundo Huc hodie tandem appellis, pedibusque beatis Attingis natale solum, versa ornnia, moeror Pulsus abit, nil est trepidum, nil triste, repente Prostratae assurgunt mentes, et pectora dudum Anxia, de tepido aegrotantia corpora lecto (Tantum est laeticiae) prorsus iam sana, receptis

iribus exiliunt, consuetaque robora sumunt, Portentumque nouum, pecudes, volucresque, 'fereque //

er foelix nomenque tuum, reditumque cupitum Effantur, passim curuis e vallibus Echo Acclamat, reboant confusis vocibus aurae,

Salue hominum Princeps, Salue Augus'tissime Caesar, Salue iterum, deciesque iterum, O vita, o decus ingens, O desyderium, o nostris spes vnica rebus,

Quam nobis optatus ades, non dicere possit Lingua humana vnquam, dubjjs tu dulcia nobis

dia fers rediens, tecum pax aurea, tecum Grata quies venit, nunquara te Principe belli Audebit rabies nos attentare, timendus Nusquam hostis, nusquam insidie, tuta omnia, toto Te regnante aderunt mox aurea saecula mundo,

Aurei erunt homines, species erit aurea rebus Omnibus, ignauum plumbi, ferrique metallum,

Atque aeris passim pedibus calcabitur, vsus Argento quoque nullus erit, concordia cuncta Vndique erunt, Lynces pariter, pariterque Leones,

tque canes, damaeque simul, socia agmina iungcnt, Nee pardi insidias haedis, dirus lupus agnis Intentare volet, firmata pace columbae Atque aquilae, iuncti hospitio, iungentur amore Perpetuo, lites nullae, contentio nulla Post fient, nullum virus serpentibus atris,

Noxia nulla animalia erunt, penitusque sepultis Dissidijs, regnum pia mansuetudo tenebit Aeternum, aeterno coniungens foedere mundum,

Vnus erit tum pastor, et vnum erit omnium ouile,

Talia saecla olim veteres cecinere Sibyllae, //

Talia multiplici praedicunt omine Vates,

Nee fallunt quoque successus huc vsque secundi,

Sluiten