Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pag. 43.

pag. 44.

Ceremoniarutn uarietas.

Lucae 6

nobis esse fauorem Regium, ad nostri commendationem. Haec summa est omnium quae nobis dicta sunt nomine Regis. Nos autem postulamus, nobis dari tempus deliberandi paululum inter nos, de responsione: idque nobis concessum est.

Sextadecima autem Nouembris die, posteaquam redegimus in scriptum praecedentem responsionem, obtulimus eam consiliarijs, quam illi eandem fuisse facilè agnouerunt: ac demum nostram uicissim responsio-//nem, praesente Cancellario, ex scripto recitauimus ad hunc modum.

<| Oramus, ut boni id consulatur, quöd et Maiestati ') Regiae responsionem nobis datam, et nostram uicissim, etiamnum in scriptum redegerimus. Memoria nostra est labilis: et sunt eiusmodi nunc tempora, ut nihil ferè sit tutum & calumnijs usquam. Quare consultius fore putauimus, ut scripto nostra omnia ageremus. Praeterea quemadmodum D. Cancellarius ea praefatione usus est, ut aequi bonique consulerentur k nobis omnia, quae Maiestatis Regiae nomine ut minister dicturus erat: ita et nos supplices oramus, ut Regia M. pro sua pietate, aequi bonique consulere dignetur, quae nos pro nostri erga christvm Dominum, Regem regum omnium, eiusque Ecclesiam, ministerij fide, summa cum obseruantia dicturi sumus. A.c primüm, quemadmodum gratias egimus M. Regiae, ita et nunc denuö agimus, quód uicem nostrarum Ecclesiarum clementer indoleat, quodque nobis ad Papismum non relapsis gratuletur. Causas porró negati nostris Ecclesijs publici illarum ministerij 2), in Anglia nobiscum adhuc perpenderamus. sed non putauimus, ac ne nunc quidem putamus, nostrae illas3) postulationi, iuxta uerbum Dei, opponi posse, aut etiam debere: ab eo praesertim Rege, qui se non tam mundi iudi-//cium, quüm uerbi diuini doctrinam potius sequi uelle profitetur: et de cuius pietate, ac singulari studio propagandae in dies magis ac magis uerae Religionis, optima quaeque nobis semper pollicebamur, ac nunc etiam pollicemur. Non putamus autem haec nobis ita opponenda esse, propter causas infra scriptas. Primüm, quod uarietas ceremoniarum non obstet, quo minus omnes uerbo Dei sint consentaneae, modó ut secundum fontes uerbi Diuini ad aedificationem ecclesiarum instituantur: semelque institutae, quoties id uel Religionis incrementa, uel Ecclesiarum necessitas, uel etiam utilitas postulant, repurgentur, mutentur ac corrigantur. Non enim Ecclesiae seruiunt ceremonijs, in Euangelio Christi: sed . ceremoniae Ecclesijs. Est enim Dominus filius hominis etiam Sabbati. Quare non putauimus primam negati nobis ministerij causam meritö nobis opponi posse, aut etiam debere. Sed cogitabamus M.

1) Lees: Maiestatis. Zie de Errata aan het slot. 2) NI. in Denemarken.

3) Dit „illas" slaat op het voorafgaande „causas".

Sluiten