Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pag. 76,

In nobis non esse pertinac iam.

png. 77.

praesertim cum nos suae concioni, non tam nostra alioqui sponte, quam Regio iussu uocatos, adductosque esse uideret. Perstat ille nihilominus, negans quöd in nos aliquid dixisset, aut nos ullo modo condemnasset. Nos porrö uerba ipsius quaedam in concione repetimus, et hominem suis ipsius uerbis urgemus, ut negare non posset, uera esse quae diceremus. Interim ille tarnen ait, omnia quae dixisset, non eö spectasse, ut nos con-//demnaret: sed se id studio fecisse, quod tam copiose et apertè de re sacramentaria et eius doctoribus disseruisset, ut nobis, quos praesentes uidebat, occasionem inijceret, se uocandi ad nos, ut sic demum nobiscum latius ea de re colloqui posset. Porró nos, nihil opus illi fuisse dicimus, ullam nobiscum colloquendi occasionem quaerere. Nos enim in primo mox aduentu, colloquium expetijsse: adeoque et collocutos esse: liberumque illi fuisse, nobiscum de quibuscunque capitibus colloqui. Sed esto, quaerenda illi fuerit nobiscum colloquendi occasio, aliam sanè quaeri ab ipso potuisse, paulo placidiorem, quèm istiusmodi publicam nostri condemnationem.

Ad quae ille rursum: Se non aliter nos et nostri similes omnes condemnasse, aut condemnare etiam uelle, ait, quam si in nostra doctrina pertinaciter manere omnino uellemus. Seque hic sequi exemplum Lutheri, qui Sacramentarios, post contempta primum ab illis priora sua scripta aliquot, tandem condemnasset. Nos uerö hic, ab omni pertinacia alienos nos esse declaramus. Primum, quöd parati simus rationem doctrinae nostrae ex scripturis reddere, omnibus quicunque id a nobis postulant. Deinde, quöd piorum omnium sobria, modesta et Christiana colloquia, in causa nostra, non modo non // subterfugerimus unquam, sed etiam modis iam omnibus expetamus. Postromö, quöd publicè semper testati simus, nos, si nostra solidis ac perspicuis scripturao testimonijs approbare non possimus, multo libentissimè meliora docentibus ex uerbo Dei cessuros esse, etiam cum summa nostri pudefactione: modö ut intelligamus, nostri illam pudefactionem cessuram esse in gloriam crristi '). ITaec certè non esse pertinaciae ullius argumenta. quin potius illos hac culpa teneri, qui re, nullis adhuc legitimis, iuxta uerbum Dei, Ecclesiae iudicijs discussa, nulla sibi tarnen colloquia amplius nobiscum habenda esse putant: neque sua legitimis Ecclesiae, iuxta uerbum Dei, iudicijs subijcere, aut approbare quoquo modo uolunt, sed priuatis duntaxat suis praeiudicijs rem agere: et qui & se dissentiunt, proscindere protinus omnes: ac praerepta Ecclesijs sua autoritate et censura, diris omnibus deuouere audent. Quod uerö ad Lutheri exemplum productum attinet, dicimus, Lutherum

1) Lees: christi. Zie de Errata aan het slot.

Sluiten